BCCCAP00000000000000000000546

166 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12. n. 187 e) Theoria tendentiae, FERD. CHRISTIAN! BAUR (1792-1860) .(5), et Scholae Tubingensis _(6). Haec theoria a praecedenti substantialiter non difftrt (Baur fuit magister Strauss); propugnat igitur Evangelia scripta fuisse exeunte saeculo secundo, ex tendentia componendi divisionem existentem inter Paulinos et Petrinos; origo igitur miraculi alia non est nisi dissensio– nes cooperire, non aliter ac si ageretur de floribus, quibus aliquid occul– tare fas sit. f) Theoria agnostica, ab HERDER, LESSING, recenter ab A. FRIDRICHSEN proposita, secundum quam nimis absentes sumus a sic dictis miraculis ut de eorum valore historico ac metaphysico judicare possimus; valor igi– tur miraculorum apologeticus nullus dicendus est. g) Explicatio psychologica, repraesentata a RENAN, secundum quam phantasia popularis, uti saepe accidere solet, Christo, tam durante ejus vita quam in posteriori aetate, multa miracula tribuit; ipsi auctores Evangeliorum ex proprio fundo multa alia addiderunt; tandem quaedam alia rcapse Jesus fecit, e. g. quasdam sanationes, per suggestionem per– fecte explicabiles, nam influxus psychicus Christi fuit vere extraordina– rius erga morbos mentales, hysteriam videlicet, possesionem diabolicam, aliaque hujusmodi (7). h) Explicatio naturalistico-symbolica, ab A. T. wooLSTON, saecu– lo XVIII, SCHLEIERMACHER, proposita, secundum quam miracula, quae naturaliter explicari non possunt, debent sensu symbolico interpretari; sic e. g. «Christus resurrexit~ ita explicari debet; Christus est nobis re– surrectio et vita. i) Hypothesis evolutionis legendariae, ab HARNACK, REVILLE, proposi– ta: secundum quam admitti debet quod Evangelia sint historica, et proinde saeculo I conscripta, immo et miracula ab hagiographis ibi con– signata. Sed quonam sensu haec omnia admittenda sunt? Responctet lIARNACK: haec omnia admittenda sunt dummodo cum principiis meta– physicis sint compatibilia, nam principia metaphysica sunt immutabilia. Sit exemplum: «Exceptio in legibus naturae est metaphysice impossibi– lis»; quapropter miracula ab Evangeliis expungi debent, utpote legibus naturae certo contraria. Tamen in hac quaestione maxima cum cautela procedendum est, nam plures leges tum physicae tum psychicae, nobis adhuc ignotae, for– sitan, progressu scientiae naturalis, posteris clarissimae fiant. Nunc autem, in interpretatione evangeliorum determinatas normas adhibere debemus, quarum prima est haec: Imaginatio popularis, ma– xime cum agitur de fundatoribus alicujus religionis, eos concipere so– let tamquam thaumaturgos, eisque facultatem miracula patrandi facile attribuere solet. Jamvero coaetanei Christi, praesertim post ejus mor– tem, valde proclives inveniuntur ad projectionem status subjectivi ad extra per fictionem miraculorum. Ipse Christus, etsi involuntarie, an– sam eis praebuit per sanationes mirabiles vi suggcstiva obtentas, sicut (5) Da~ Christentm1; und d"ie chrisliche Kirche in den drei ersten Jarhunderten (TübiLgen. 1860). (6) P. O. BAun, philosophus hegelianus in facultate theologica lutherana in ci– vitate Tubingen (Wustemberg) scholam sic dictam. Tubigensem fundavit, In ea Sacra Scrlptura critica pure rationalistica, potius materialistica, in– terpretatur. (7) Vie de Jésus (passim).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz