BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n 186-187 165 id est, non provenire a causa creata, sed a Deo: veritas phílosophica et theologíca. In tertia denique, ostenditur illa miracula a Christo fuisse destina– ta ad suam legationem divinam probandam: veritas relativa. 187. Adversarii.-Decursu temporum, maxime vero ab ortu ratio– nalismi, multae apparuenmt theoriae quae valorem miraculorum ad fucum reducere conatae sunt; quod tibi signum erit tales theorias ne– mini satisfacere. a) Theoria coaetaneormn Christi, nemp" pharisaeorum, secundum quam causa miraculorum esset diabolus. <<Pharisaei autem dicebant: in príncipe daemoniorum ejicit daemones» (Mt 9, 34; Cf. 12, 24 sqs; Jo 9, 24, 28, 34). Posteriores vero Judaei miracula voluerunt explicare ex magia. Juxta acatholicum KLAUSNER, ex scriptis talmudicis hoc erui potest: «Jesus Nazarenus... exercebat magiam, id est operabatur miracula, sicut multi alii tune temporis, Et decipiebat et seducebat Jerusalem» .0). Hanc eamdem explicationem jam dederat saeculo II ipse CELSUS. b) Theoria fraudis a H. S. REIMARO ( 1694-1768) excogitata, juxta quam Jesus miracula finxisset in ordine ad roborandum messianismum p0liticum actversus Romanos; ejus tamen conatibus semel pro semper frustratis, Jesus cruci affixus est. Tune ejus discipuli fraudulenter dixe– runt suum Magistrum professum fuisse messianismum religiosum et a mortuis vere resurrexisse, et, his aliisque non adhuc contenti, nova mi– racula finxerunt (2). e) Theoria naturalistico-linguistica, auctore E. GoTTLOB PAULUS (1761-1851), juxta quam facta miraculosa sunt vere facta historica, sed exaygcratione orientali prorsus amplificata; spolientur igitur hac ves– te litteraria orientali, et habebis nudum factum historicum, quin scilicet aliquid supernaturale ibi inveniatur; sic e. g. glorificatio Christi nihil aliud prae se fert nisi Christum «solis fulgore splendentem»; multipli– catio panum nihil aliud significat nisi exemplum a Christo praestitum ut alii etiam homines suos cibos pauperibus distribuere vclint _(3). d) Theoria mythologica, a STRAuss (1808-1874) proposita, hoc modo procedlt; rEjicere oportet theorias supra expositas eo quod sanae Logi– cac sint contradictoriae; et revera, si supponas Evangelia fuisse a testi– bua ocularibus conscripta, eo ipso admittere dcbebis evangelia csse fon– tes primi ordinis; cum igitur miracula efforment partem notabilem Evangeliorum, facile eruitur evangelia veram hlstoriam continere. Sed ecce novum !, miracula repugnant; ideoque Evangelia ad histo– riam non pertinent, sed ad fictionem mythologicam, saeculo secundo exeunte digestam; eorum auctores inconscie in Jesum transtulerunt ideam messianicam, quam gE:neratio subsequens assiduo labore adlabo– ravit; ceterum, imaginatio popularis in hac materia valde fecunda est, et ad hoc non parum etiam contulit Vetus Testamentum (4). (1) J. KLAUSOsEP., Jésus ele Nazareth. Son temps, Sa 1'ie. Sa doctrine (París, 1933), p. 53. Cfr. l\L NICOLAU, De rcvelationc . p. 290. (2) Cfr. DlECKMAN=<, De rcrclati(J11C ... , 11. 507; 8EVERIANO DEL PÁRAMO, La persona ele Jesús ant0 la critica li';eral, protestante y racionalista (passim). (3) Cfr. DIECKMANN, De re1,elatione ... , 11. 508. (4) Das Leben Jem Jcritisch tcarbdtet (1835-1840).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz