BCCCAP00000000000000000000546
§ III.-l'dIRACULIS A CHRISTO P ATRATIS THESIS 12.ª: Jesus Christus, ad suam legationem divinam probandam, mul– ta miracula physica patravit, quorum veritas historica, philo– sophica, theologica et relativa satis constant. 184. Connexio materiae.-Inter argumenta quibus absolute probatur legatio divina Christi, non ultimum locum occupant miracula ordinis physici; quapropter, postquam sufficienter egimus de miraculis intellec– tualibus, de vaticiniis scilicet, tam in Vetere Testamento a prophetis editis, quam in Novo, ab ipso Christo, agendum nobis est in praesenti de miraculis ordinis physici a Christo patratis in ordine ad suam lega– tionem suamque doctrinam probandam; uti patet, de eorum quadru– plici veritate constare debet. 185. Explicatio terminorum.-Jam supra abunde exposuimus in quo consistat miraculum; est «opus ordinem totius natu– rae creatae, divinitus effectum», vel «opus sensibile, praeter consuetum ordinem mundi visibilis, divinitus effectum». Ad hoc autem ut verum habeatur miraculum, non requiritur quod operatio divina sit necessario imrnecliate a Deo, sed sufficit quod sit a Deo tamquam causa principali morali effecta, sive per imperium, sive per 2"pprobationem (cf. th. 5.ª). Multa miracula. Per se unum tantum miraculum sufficeret ad rigu– rosam probationem nostrae theseos: Christus tamen multa voluit mi– racula patrare. Sed animadvertendum Est quod non sit in animo nostro affirmare quod omnia et singula miracula, hic a nobis recensenda, sint de facto pro omnibus absolute probativa; dicimus tantum quod si miracula collective sumpta considerentur. vim habeant--objective saltem loquen– do--captivandi omnem exigentiam intellectualem. 186. Divisio theseos.-Thesis apte dividitur in tres part-Bs: In prima parte statuitur factum, seu veritas historica miraculorum. id est, Christus multa miracula patravit ordinis physici. In secunda, demonstratur praedicta miracula esse vere miracula,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz