BCCCAP00000000000000000000546
162 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 183 Rc~pondeo: Iis qui talia objiciunt, sic responderi potest in genere: 1. 0 ) Jesus clare admodum affirmavit se esse Legatum divinum, et hanc affirma– tlonem luculentissime probavit, uti jam vidimus et adhuc probandum erit. Ergo in suis dictis et factis affirmationes contradictoriae excludi omnino debent. Jamvero, doctrina, ab ipso allata, destinatur ad mundum universum et ad omnes omnino ha– mines (cf. thesim 14); hoc autem spatium sat diuturnum temporis exigere, nimis clarum est quam ut probatione indigeat. Porro, imminens parousia id aperte exclu– deret, eo quod totaliter impediret ideam fundamentalem regni messianici a Christo promissi. Unde contradictio, i;i qua adsit, admitti non debet nisi stricte probetur, maxime cum agatur de viro sapientissimo ac veracissimo (cf. thesim 15). Nunc autem talis contradictio non probatur, nam textus allati possunt et debent aliter interpretar!. Ergo. 2.o) In sermone eschatologico, Jesus clare distinxit inter ruinam urbis et finem mundi: «Et eadent (Judaeil in ore gladii et captivi duccntur in omncs gentes, eí: Jerusalem éaleabitur a gcntillus, dance impleantur tempora nationu11rn (Le 21, 24). «Et praedicabitur hoe evangelium regni in universo orbe, in testimonium omni– bus gentibus, et tune veniet eonsummatio)) (Mt 24, 14). Ergo ínter eversionem urbis et ultimum adventum, datur spatium temporis, 8'6 quidem longum. Agitur proinde in his locis de duobus eventibus, prorsus distinctis, et quod ita sit, colligitur etiam ex eo quod in prima visitatione fuga sit possibilis, non vero in se– cunda CCf., Mt 24, 35-42; Le 17, 26-37 et 21, 34). Tandem in fine sermonis eschatologici solemniter Jesus affirmat: «De die autem. illa, et hora, nemo seit, neque angeli eaelorum, nisi solus Paten> (Mt 24, 36 ; Cf., Act 1, 6-Bl. Ad difficultates, jam in concreto ex ipso textu desumptas. RPspoIHfo0: Ad a) Quid igitur sibi velint haec verba: «Non praeteribit generatio haee, donee haee omnia fiant?» Piures interpretationes dantur; hinc facile colliges rem esse satis obscuram, ac proinde regulam sanae hermeneuticae: Obscuriora per clariora interpretanda esse, in hoc loco maximam applicationem habere. Sic <<gcncratio hace,i, secundum aliquos, designat stirpcm judaieam, non tantum Christi coaevam, sed generationem Judaeorum simpliciter. Secundum alios vero exege– tas, utramque designaret, scilicet tum generatíonem Christi coaevam, tum generationem judaeorum simpliciter, et sensus iste esset: Actualis generatio Judaeorum non praete-– ribit, donec videat ruinam urbis, et populus judaicus non praeteribit, donec videat ruinam, seu, finem mundi; aliis verbis, gens judaica usque ad ultima tempora mund! perdurabit. «llaee omniall, juxta aliquos, haec verba sese referrent tantum ad excidium Jero– solymitanum; juxta alias vero, ad excidium Jerosolymitanum et simul ad finem mundi, nam ruina Jerusalem esset figura destructionis orbis. Ad bl Adventus, seu manifestatio gloriosa regni, esset, pro aliquibus ibi stantibus, transjiguratio, de qua Evangelista statim agit; haec est interpretatio unanimis SS. Pa– trum et multorum modernorum. Alii, e contra, putant manifestationem gloriosam esse Christi resurreetionem, ve1 ad caelos asecnsionem. Illud Matthaei: «Non eonsummabitis eivitates Israel, donec veniat Filius hominis¡i, aliqui eodem sensu interpretantur, nempe de transfiguratione, vel de resurrectione, vel denique de ascensione; alii vero, hoc modo: gens judaica, quin admittat Evangelium Christi, usque ad finem mundi perdurabit; tune, sicut ait Paulus (Rom 9, 27; 11, 25) tandem aliquando convertetur. Ad e) Illud «amado videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei» optime explicatur in sensu obvio; quod scilicet Daniel 7, 13 prophetaverat, jam im– pletur; jam enim constitutus est judex universalis, et ejus manifestationes cito apparebunt, dum sol obscuretur, etc. Ad dl Apostoli in suis scriptis divinitatem Christi aperte docent; quapropter textus, de quibus supra, sensum adversariorum habere non possunt. Obscuriora pel' clariora interpretanda sunt, et non viceversa.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz