BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 183 161 183. Obj')ctiones.-Objedio l.": Mors Christi naturaliter praevideri potuit: a) ex ad– versariorum machinationibus quae nemini latebant; b) ex analysi psychologico Judae, qui eum tradere cogitabat; e) ex prophetiis denique Veteris Testamenti. Respondeo: a) Non negamus quod mors Christi praevideri potuisset tum ex machinationibus adversariorum tum ex analysi Judae, non tamen cum illis circums– tantiis et cum illa certitudine quae de facto locum habuit; sic dicitur de Jesu quod cmb initio sciebat suam mortem futuram per exaltationem in crucem)) (Jo 3, 14). b) Si vero dicas Christum has circumstantias cognovisse ex Vetere Testamento, jam eo ipso admittere debes legationem divinam Christi, in Vetere Testamento vati– cinatam; attamen, in vaticiniis Veteris Testamenti desunt multae circumstantiae quae ab ipso Christo praedictae sunt, et omnes fuerunt adamussim adimpletae. Olijectio 2.ª: Praedictio destructionis urbis et templi vaticinium dici nPquit, nam: a) ex vaticinio Dan 9, 26 illud Jesus scire potuit; b) Lucas, vir eruditus, optime sciebat methodum romanorum in expugnatione urbium; praeterea, Lucas annun– tiat destructionem totalem urbis et templi, et hoc locum non habuit, nam, teste Josepho, anno 70 nonnisi pars superior civitatis destructa fuit, tempore vero Adriani, insurrente scilicet Bar Cochba, totalis destructio locum habuit. Respondeo: a) Vaticinium Danielis, si revera ad destructionem templi anno 70 referatur (cf., n. 170) multa adjuncta omnino silet, quae nitide in vaticinio Christi describuntur (cf., n. 181, 2). b) Nihil obstat quominus Lucas methodum Romanorum in expugnatione urbium sciret; sed non loquitur nomine proprio, sed praedictionem Christi refert, et ejus testimonium fidedignum esse a nobis in praesenti omni jure supponitur. Ad destructionem urbis et templi quod attinet, sic respondere liceat: 1. 0 ) Lucas, cum destructionem t.ragicam urbis et templi consignavit, semitismo qnodam uti potuit. 2.0) Objectum vaticinii fuit quidem destructio totalis, qnae revera locnm habuit, nam ea quae dixit Lucas, non necessario referri debeant ad annum 70. Ohjectio 3.ª: Christus annuntiavit Parousiam tamquam aliquid omnino imminens, adventum scilicet gloriosum Messiae in quo mundus judicaretur, aliis verbis Chris– tus annuntiavit finem munúi, et ejus discipuli hanc pcrsuasionem in suis scriptis nobis tradunt. Jamvero hoc locum non habuit. Ergo Christus dici non potest propheta, nam ille qui in nomine Dei aliquid loquitur, falli non potest; consequens igitur est quod Christus nequidem aliquando somniaret de instituenda Ecclesia in forma societatis. Prob. majar.: Jesus Parousiam annuntiavit: a) in sermone eschatologico (Mt 24, Me 13 et Le 21) quando post destructionem tragicam urbis et orbis ita concludit: «A.men dico vobis, quia non praetcribit generatio haec, donec haec omnia fiant» (Mt 24, 23; Me 13, 30; Le 21, 32) His verbis Jesus respondere intendebat discipulis qui in initio sermonis interrogaverant: ((Die nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi>> (Mt 24, 3). b) quando alío in loco, iisdem discipulis ita alloquitur, parousiam imminentem annuntians: ((Filius eniin hominis [i. e. Messias] venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tune rcddet unicuique secundwn opera ejus. Amen dico vo/Jis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis vcnientem in rcgno sum> (Mt 16, 27-28. Cf Me 9, 1 ; Le 9, 27). «Amen dico volJís, non consll?ninaliitis civitates Israel, donee venial jilius ho– minis» (Mt 10, 23 et loe. parall.). e) quando coram summo sacerdote eamdem persuasionem manifestat: «Tu dixis– ti; vermntamen dico vobis, amado videbitis filium hominis scdentem a dextris virtu– tis Dei et venientem in nu/Jíbus caeli)) (Mt 26, 64; cf., Me 14, 62). d) Hanc denique persuasionem Magistri etiam Apostoli diversis in locis in suis scriptis nobis tradunt, e. g. Stus. Paulus I Thes 4, 14; 5, 1 sqs; 1, Tim 4, 1; Stus Joannes, I, Jo 2, 18; 2, Petr 3, 10'-12; Stus Jacobus, 5, 8-9. THEOL. FUNDAMENT.-13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz