BCCCAP00000000000000000000546

160 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 181-182 Pergit dominium romanum. Imperator enim Hadrianus (117-138) ex ruinis templi aliud templum, Jovi destinatum, et novam civitatem, «Aeliam Capitolinam», exstruere desiderat. Judaei tamen, duce Pseudo– messia Bar-Cochba, furiosa seditione resistunt, sed plurimi sunt inter– fecti (18); ceteri vero, in servitutem venditi sunt. Quod autem e templi ruinis adhuc stabat, sub Juliano Apostata (a. 363), pristinum templum instaurare volente, a terraemotu dirutum fuit, nam: «metuendi globi flammarum prope fundamenta crebis assultibus erum– pentes facere locum exustis aliquoties operantibus inaccessum, hoc– que modo elemento destinatius repellente cessavit inceptum» _(19). Nec adhuc nostris diebus, etsi Judaei inaudita tentamina, ab om– nibus nota, fecerint, dominium civitatis habent (20). 182. Jesus, locutione certa et determinata, praedixit: l. Plures circumstantias Passionis: «principibus tradetur», «con– demnabunt eum morte», «tradent gentibus ad illudendum, et flage– llandum, et crucifigendum», «et conspuent eum», «et tertia die resur-– get». Haec semel et iterum asseruntur (cf. praesertim Mt 20, 18-19 et loe. par.). Omnia, exacte impleta, in Evangeliis invenies. 2. Traditionem Judae (Mt 26, 21-25. Adimpletio: Mt 26, 47-48). 3. Principis Apostolorum martyrium (Mt Jo 21, 18-19). 4. Trinam Petri negationem (Mt 26, 34. Adimpletio: Me 14, 66-68). 5. Apostolorum fugam (Mt 26, 30-31. Adimpletio: Mt 26, 56). 6. Miracula ab Apostolis patratura (Me 16, 17-18. Adimpletio: Me 16, 20). 7. Spiritus Sancti adventum (Act 1, 6-8; Jo 14, 16-17. 26. Adim– pletio: Act 2, 4). 8. Propagationem Ecclesiae per universum orbem (Mt 28, 19-20; Mt 8, 11-12, etc. Adimpletio: Mt 16, 20 et historia). 9. Excidium Jerosolymitanum, vivida atque minuta eventuum des– criptione Le 19, 41-44; 21, 5-6. 20. 21. 24. 32. Adimpletio: historia pro– fana primi saeculi post Christum omnia ad unguem impleta recenset. Conclusio est obvia. His omnibus simul sumptis, definitio prophetiae sufficienter impleta demonstratur. Quis hoc negare poterit? Ergo splendide conclusio praecedentis theseos roboratur et confir– matur. Testimonium de sua messianitate probatur ex Prophetiis ab ipso Jesu praedictis et adimpletis. (18) (19) (20) Ultra quinquies centa millia: 500.000. Ammianus Marcellinus, Juliani imperatoris comes, in sua Historia I. 23 1; Kch 674. ' ' Cfr. A. COLUNGA, O. P., El reino de Israel en los planes divinos CienTom, 76 (1949). 353-366. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz