BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 181 159 obtinuerat. Toturn vE:ro reliquurn civitatis ambitum ita solo aequa– vere qui eum diruebant, ut ne umquam quidem habitatam fuisse fidem amplius faceret eo accedentibus» .(9). Sors populi. Totius autem obsidionis tempore undecies centena millia perierunt, id est, 1.100.000 (10). Sive jame: «Eorum enim qui per civitatem fame perierunt, infinita quidem cecíctir multitudo» (11). «Fames ingravescens per domos et populum depascebatur. Ac tecta quidem plena erant mulieribus et infantibus fame ene.ctis, angipor– tus vero senibus mortuis referti» (12). Et quidem atrocissima. De quadam muliere narratur quomodo filium jugulaverit ac: «coctum deinde ipsa quidem dimidium comedit, opertum vero reliquum servabat» (13). Sive peste: «Pueri autem et juvenes intumescentes veluti simulacra quaedam per fara oberrabant, et ubicumque quis labe correptus fuerat, procide– bat» (14). Sive gladio: «Quandoquidem milites caedibm; defatigati erant» .05). Cap'tivi ducentur. Caesaris quidam legatus, inter eos qui de dominio famis, pestis et gladii liberati sunt, «juvenes autem lectos, qui proceritate et forma ceteris praestarent, triumpho servabat. Ex reliqua autEm multitudine annis septemde– cim majores vinctos ad metalla exercenda in Aegyptum misit; pluri– mos etiam per provincias distribuit Titus, in theatris ferro et bestiis consummendos. Quicumque vero infra septem decimum annum erant venditi sunt... Et captivorum quidem omnium, qui totius belli tem– pore capti sunt, numerus erat ad nonaginta septem millia» (16). Dominium civitatis (17). (9) Bel!Um jud., 7, 1, l. (10) Bellmn jud., 6, 9, 2, 3. (11) BeUum jud., 6, 3, 3. (12) Bellum jud., 5, 12, 3. (13) Bellum jud., 6, 3, 4. (14) Bellum jud., 5, 12, 3. (15) Bellmn jud., 6, 9, 2. (16) Bellum jud., 6, 9, 2, 3. (17) «Calcabitur a gentibus donec impleantur tempora natlonum» (Le 21, 24).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz