BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 180-181 157 Occasione effusionis alabastri unguenti super caput Jesu, prae– dicitur: Mt 26, 13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evan– gelium in universo mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Adirnpletio: Mt 16, 20 Illi autern profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Christi doctrina ejusque Ecclesia celeriter per orbem diffusa est, ut in thesi 16.ª demonstrabitur. 181. 4. 0 ) Jesus multa praedixit circa excidium Jerosolymitanum. Loca citanda inveniuntur in sermone eschatologico, quem afferunt Synoptici, non vero Joannes, qui, post facta hic recensenda, Evange– lium scripsit. In hoc sermone, ut postea dicetur, ea quae pertinent ad excidium urbis-figura vel typus-miscentur cum iis quae finem mundi describunt-figuratum vel antitypum. Sunt aliqua indeterminata: nes– cimus utrum ad typum vel ad antitypum referantur. De his silere ma– lumus. Post triumphalem introitum in Jerusalem, imminente Passione, Jesus docet in templo: Me 13, 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magíster, aspice quales lapides, et quales structurae. Jesus autem: Le 19, 41 Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abseondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te: et cir– cumdabunt te inirnici tui vallo, et circmndabunt te: et coangusta– bunt te undique: 44 et ad terrarn 7Jrosternent te, et filias tuos, qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapid'em. Le 21, 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit: 6 haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur (Cf. Mt 24, 1-2; 1V1e 13, 1-2). Signa indicantur: Le 21, 20 Cum autem videritis circurndari ab e:rercitu Jerusalem, tune scitote quia appropinquavit desolatio ejus: 21 tune qui in Judaea sunt, fugiant ad montes... 24 Et cadent in ore gladii: et captivi du– centur in orones gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus: donec impleantur tempora nationum. 32 Amen dico vobis, quia non prae– teribit generatio haec, donec omnia fiant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz