BCCCAP00000000000000000000546

156 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 179-180 Adimpletio: Act 12, 1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affügeret quosdam de Ecclesia. 2 Occidit autem fratrem Joannis gladio. Joannes includitur inter Apostolos qui in carcerem missi et flageI– lati sunt, de quibus nuper memoriam fecimus. De futura morte Joan– nis non violenta Jesum locutum esse videtur in Jo 21, 21-23. Traditio tamen ... Promíttitur eis Spiritus Sanctus: In ultima apparitione, discipuli Je– sum interrogant: Act 1, 6 Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? 7 Dixit au– tem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: 8 sed accipietis virtutem supervenientem Spiritus Sancti in vos. Jo 14, 16 Et ego rogaba Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut ma– neat vobiscum in aeternum, 17 Spiritum veritatis... 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quaecumque dixero vobis. Adimpletio. Describitur solemnis adventus Spiritus Sancti die Pen– tecostes in Act c. 2 : Act 2, 4 Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui varils Unguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 180. 3.º) Jesus multa praedixit circa propagationem Ecclesiae.-Erit universalis et aeterna: Mt 16, 17 Jesus dixit ei: 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferí non prae– valebunt adversus eam. Mt 28, 19 Euntes ergo, docete omnes gentes... 20 ccce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationern saeculi (3). Mt 8, 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum: 12 filii autem regni ejicientur in tE-nebras exteriores Exponit Jesus parabolam agricolamm malorum et concludit: Mt 21, 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Mt 24, 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus: et tune veniet consummatio. (3) Perennitas his locutionibus contenta exponitur in tractatu De Ecclesla; cfr. th. 2lam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz