BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 179 155 ildimpletio. Mt 26, 56 et Me 14, 50. Discipuli omnes, relicto eo, fugernnt. Miracula vaticinantur: In ultima apparitione, ante Ascensionem, Jesus eos mittit in mun– dum universum cum missione praedicationis, jungens: Me 16', 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient; Unguis loquentur novis: 18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Adimpletio: Me 16, 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperan– te, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Die Pentecostes: Act 2, 4 Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui varils Unguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Act 2, 43 Multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. (De prodigiis continuo in Act, e. g. 5, 6-10; 6, 8; 10, 46; 16, 18; 28, 5-8: omnia recensita verificantur). Persecutionem patientur: Mt 10, 17 Cavete ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: 18 et ad praesides, et ad reges duce– mini propter me in testimonium illis, et gentibus .(Cf. Le 12, 11). Adimpletio: Act 15, 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo ,erant ... 18 infecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custo– dia publica. Act 5, 40 Et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino lo– querentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomi– ne Jesu contumeliam pati. Venit postea lapidatio Stephani 6, 8-7, 59, magna persecutio in Ec– ,clesia (Act 8, 1-3), flagellatio et incarceratio Pauli (Act 9, 19-24), etc. Filiis Zebedaei (Joanni et Jacobo) promisit Jesus: Mt 20, 23 Calicem quidem meum bibetis .(Cf. Me 10, 39).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz