BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 178 153 Et Passione instanti, ait discipulis: Mt 28, 2 Scitis quia, post biduum, Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Praeterea, resurrectio aliis locis implicite et verbis expressis prae– nuntiatur: Jmplicite: Jo 10, 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pano animam, ut iterum smnam eam. Jo 14, 19 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Adhuc modi– cum: et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis, 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Explicite Judaeis: Mt 12, 39 Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hom:– nis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus _( Cf. Mt 16, 4; Jo 2, 19; Mt 26, 61; 27, 39-63). Discipulis, post transfigurationem: Mt 19, 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat (Cf. Me 9, 9). In monte Olivarum, post ultimam Coenam: Mt 26, 32 Scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Cf. Me 14, 28). Adimpletio: Mt 26, 57 Traditus fuit principibus sacerdotum et gentibus: at illi, te– nentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. Mt 27, 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato prae– sidi (Cf. Le 23, 11). Damnatns fuit ad mortem a summo sacerdote et turba: Me 14, 64 Qui orones condemnaverunt eum esse reum mortis. llluserunt eum: Mt 27, 28 Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum, illudebant ei di-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz