BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 11, n. 173-176 151 19. Sacrificium novum (Malach 1, 11. Adimpletio: I Cor 11, 23-24; Mt 26, et loe. parall.). 20. Tempus messianum: aliqua indeterminatione apud Aggaeum: secundum igitur templum Jerosolymitanum per ingressum Messiae glo– rificabitur (Agg 2, 7-10; Malach 3, 1); terminis definitis apud Danie– Iem, si revera talis sit sensus ab hagiographo intentus (Dan 9, 24-27). 174. Conclusio generalis.-Omnia elementa, ad veram prophetiam re– quisita, in praecedentibus facili negotio invenies, maxime si vaticinia complexive sumantur. Praedictiones omnino determinatae, et quidem diversissimae, de una eademque persona cum minutissimis circumstan– tiis habentur; agitur in ipsis de re futura, cum prioritate saltem trium saeculorum; agitur de rebus complicatissimis, magna ex parte tmn a libera voluntate humana tum a libera voluntate divina pendentibus. Jamvero haec omnia vaticinia explicari non possunt neque ex con– jecturis, neque ex cognitione humana naturali, neque ex diabolica scientia, nam scientiam futurorum liberorum spiritus maligni non habent. Haec omnia vidimus fuisse in Christo adamussim impleta, et quili~ bet homo, etsi parum excultus, hanc prophetiarum adimpletionem in Christo, facile comprobare potest. Thesis igitur nostra probata est. En igitur habes, benevole lector, imaginem Christi Jesu, in initio nostrae theseos promissam, et in ipsa plane verificatam. Rogo ergo te ut iterum atque iterum praecitatos textus percurrere velis ut inde bene capias hanc ipsam imaginem fortem et amabilem, simplicem et complexam, quam solo lumine rationis numquam explicare poteris. Re enim vera exclamare debebis: <,Digitus Dei est hic». § II.-VATICINIIS AB IPSO EDITIS ET IN IPSO IMPLETIS THESIS 11.•: Jesum Christum esse legatum divinum, probatur vaticiniis ab Ipso editis et in ipso quoque impletis. 175. Connexio materiae.-Post longam vaticiniorum seriem in V. Tes– tamento de Christo contentam, et in Christo jam impletam, agendum nobis est de aliis vaticiniis, quorum auctor est ipsemet Christus. Status quaestionis. Quaeritur igitur in hac thesi utrum ipsemet Christus vaticinia ediderit stricte dicta, quae revera fuerint tum in se tum in aliis perfecte adimpleta, in ordine ad suam divinam legationem probandam. Affirmative respondemus in thesi. 176. Adversaril.-a) Sunt aliqui qui negant authenticitatem his– toricam illarum narrationum in quibus agitur de prophetiis a Christo editis; loca evangelica-juxta ipsos--in quibus talia describuntur, fue– runt interpolata et in evangeliis jam exaratis introducta tempore pos– teriori, in concreto non facile determinando.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz