BCCCAP00000000000000000000546

DEl PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 172-173 149 Ez 37, 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit om– niurn eorum: in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custo– dient, et facient ea... 25 ... et David, servus rneus prínceps eorurn in perpetuurn. Salvaba gregem meum: loquitur Deus per Prophetam. Grex, hoc loco, directe est populus. Pastores sunt reges Judae qui «disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae». Post dispersionem ipse congregabit dispersas reliquias sui gregis ponetque eas sub bonis pastoribus sive regibus. Sed consolatio maxima pro populo Dei reponitur in promis– sione Pastoris per antonomasiam, ex semine David qui <,regnabit et sapiens erit»; qui erit «Pastor unus»: Messias. Certe, nemini alii haec tam excelsa applicari possunt. Adimpletio: Jo 10, 11 Ego sum-dicit Jesus-Pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 14 Ego sum Pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam au– dient, et fiet unum ovile et unus Pastor. Sacrificium novum: Mal 1, 11 Ab ortu enim salís usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur nomini meo oblatio rnunda. Contextus praecedens agit de sacrificiis judaicis, temporibus Es– drae et Nehemiae, a sacerdotibus indigne expletis. Deus illa reprobat ac novum sacrificium mundum atque universale promittit. Adimpletio: I Cor 11, 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 et gra– tias agens, fregit, et dixit: Accipite, et rnanducate: Hoc est corpus meurn, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam comrnemoratio– nern... (Cf. Mt 26, 26, et loe. par.). Sacrificium incruentum, quod deinceps in toto orbe terrarum Deo oblaturum erit: «hoc facite ... in meam commemorationem» (I Cor 11, 25). Universalis traditio christiana prophetiam Malachiae retulit ad sa– crificium dignissimum Christi. 173. Synthesis.-Quae in decursu istius longae peregrinationis pers– peximus, hic in compendium redacta sint. L Jam in exordio humanitatis, Christus nuntiatur tamquam Re– demptor futurus, intime cum muliere-Matre Dei-conjunctus: ipse liberabit humanum genus a potestate diaboli (Gen 3, 15).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz