BCCCAP00000000000000000000546

148 DE PROBATIONE J\IESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 172 2. Mirac1lla patrabit: Is 35, 4 Deus ipse veniet et salvabit vos. 5 Tune aperientur oculi caeco– rum, et aures surdorum patEbunt: tune saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Adimpletio: Mt 11, 4 Et respondens Jesus ait illis [discipulis Joannis]: Euntes, re– nuntiate Joanni quae audistis, et vidistis. 5 Caeci vident, claudi am– bulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt (18). 3. Mirac1llis pauci credent: Is 53, 1 Quis credidit auditui nostro?, et bracchium Domini cui revela– tum est? < Cf. Is 49, 4). Adimpletio: Jo 12, 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38, ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro?, etc. 4. Praedicabit Evangeliwn pauperibus: Is 61, 1 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicare captivis indulgentiam, et clausis aperitionem... 2 ut consolarer omnes lugentes. Adimpletio. Jesus praedicans in Nazareth sibi appropriat haec ver· ba (Le 4, 17-19). 5. Erit egregius Pastor: Jen,m 23, 1 Vae pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pas– cuae meae, dicit Dominus. 2 Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascuunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos... 3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terrae... et crescent et multiplica– buntur. 5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitaba David ger– men justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et jus– titiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Ez 34, 22 Salvaba gregem rneum, et non erit ultra in rapinam, et judi– cabo ínter pecus et pecus. 23 Et suscitaba super eas Pastarem unum, qui pascat eas, servurn rneurn David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. (18) I\"iracula specifica, in thesi 12."'

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz