BCCCAP00000000000000000000546
144 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 169-170 9. Cum sceleratis reputatus, morti tradetur: Is 53, 12 Ideo dispertiam el plurimos: et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus ,est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Id est, in praelio victor exstitit, gentesque in hereditatem accipiet, ~pro eo quod tradidit animam suam». Adimpletio: Me 15, 27 Et cum eo crucifixerunt duos latrones. 28 Et impleta est Scrip– tura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. Le 23, 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt. 10. Crucifigetur: Zachar 12, 10 Et effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super rnm, ut doleri solet in morte primogeniti. Adimpletio: Jo 19, 17 Exivit in... Golgota: 18 ubi crucifixerunt eum. 36 Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: os non comminuetis ex eo. 37 E\ iterum alia scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Apoc 1, 7 Et plangent se super eum omnes tribus terrae. 170. Tempus messianicum praedicitur. l. Sic consolari intentat AGGAEUS suos connationales qui, ob humm– tatem novi templi Zorobabelis, solatium renuebant: Aggaeus 2, 7 Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modi– cum est, et ego cpmmovebo caelum, et terram, et mare, et aridam. 8 Et movebo omnes Gentes: et veniet Desideratus cunctis Gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. 10 Mag– na erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Do– minus exercituum: et in loco isto daba pacem, dicit Dominus exer– cituum. Ideoque. in illo tempore in quo bona messiana abundabunt (daba pacern), secundum templum Jerosolymitanum praesentia Messiae glo– rificabitur. Hoc clarius exprimitur in Malachia. Malach 3, 1 Ecce egp mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz