BCCCAP00000000000000000000546
142 DE PROI3ATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 169 2. Nascetur ex Matre Virgine: Is 7, 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo con– cipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Virgo: i. e., puella innupta bene determinata, quae, permanens vir– go, concipiet et pariet: agitur proinde de re miraculosa et quidem de signo, quod ipse Deus per Prophetam vaticinare vult regi Judae, Achaz, de victoria contra reges inimicos dubitanti. Emmanuel: «nobiscum Deus», ex contextu sequenti nequit esse nisi Messias. Adimpletio. Maria concepit de Spiritu Sancto. Joseph, haec ignorans, vult eam dimittere. Angelus Domini ei mysterium patefacit (Mt 1, 18-20) et nuntiat: Mt 1, 21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophe– tam dicentem: Ecce virgo concipiet ... 3. Praecursorem habebit. Malach 3, 1 Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Adimpletio: Mt 11, 10 Hic est enim, de qua scriptum est: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te Cf. Me 1, 1-3). 4. Ingressus in Jerusalem super asinam: Zachar 9, 9 Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator: ipse pauper et ascendens super asi– nam et super pullum filium asinae. Adimpletio. Jesus mittit duos discipulos, ut asinam alligatam ad– ducant, et pullum cum ea (Mt 21, 1-3). Mt 21, 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: 5 Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus veniet tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. 5. Triginta argenteis aestimabitur: Zachar 11, 12 Et dixit ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz