BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 167-169 141 Is 9, 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super so– lium David, et super regnum ejus scdebit: ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justltia, amado et usque in sem])iternum. Is 49, 6 Ecce dedi te in lucem gcntium, ut sis salus mea usque ad ex– tremum terrae. 168. Uaniel (14). Occasio: interpretatio somnii quod somniavit Na– buchodonosor rex. Quatuor regna, unum post aliud, transibunt: Dan 2, 44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caell regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem et consummet universa regna haec et stabit in aeternum. Dan 7, 13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caell quasi Filius Horninis veniebat, et usque ad antiquum dierum per– venit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum. V. 14 Et dedit ci potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur (Cf. Is 9, 6-7; Dan 2, 44; 3, 4; Abd 21; Mich 4, 7; Le 1, 32). Hic Filius hominis apparet ut judex: V. 22 Donec veniat antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Ex– celsis, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Uti vides, iterum atque iterum universalitas regni messianici con– signatur. Et novus Messiae regis aspectus apparet: erit Filius homi– nis, erit et Judex. Bona foederis mcssianici maxime extolluntur. Tamen si vis biographiam dotesque Messiae cognoscere, attente con– sidera testimonia Prophetarum, quae statim adducentur. 169. Vita describitur. l. Locus nativitatis: Mich 5, 2 Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te rnihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egn,ssus ejus ab ini– tio, a diebus aeternitatis. Diebus aeternitatis: significare potest vel ascendentiam antiquis– simam ex familia davidica, vel melius originem aeternam in sinu Pa– tris, id est, divinitatem. Adimpletio: Mt 2, 1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus He– rodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Jerosolymam, dicent<:s: Ubi est qui natus est rex judaeorum? (14) De tempore ejusdem actuationls infra dicetur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz