BCCCAP00000000000000000000546
140 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 166-167 recte. Ergo duo affirmantur: Psalmum esse Dadivicum et Psalmum esse messianicum; in eo resurrectio Christi aperte praedicitur. Similiter Paulus factum resurrectionis, ab omnibus notum, ex vatici– niis V. T. comprobare intendit (Act 13, 30-34). Et in v. 10 Psalmi 15 idem auctor sequentem exegesim praebet: Act 13, 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre cor– ruptionem. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. Synthesis.-In periodo ergo Patriarcharmn Christus Messias non obs– cure adumbratur. Jam in Protoevangelio apparet Liberator generis hu– mani, qui novissimis temporibus a diaboli servitute hominem eruet. Benedictiones, Abrahae, Isaac et Jacob factae, tantum in persona Christi plenam explicationem invenient. Id ipsum saltem innuitur in prophetia Balaam. In periodo vero Davidica tum in vaticinio Nathan tum in psalmis, de regno universali est sermo, quod non habet finem, et quidem non de regno quodam materiali nec indefinito, sed de concreto regno spi– rituali, in Messia et per Messiam stabiliendo et consummando. Insuper Messias ostenditur in psalmis ut rex et sacerdos sempi– ternus. Praeterea ejusdem dolorosa Passio atque resurrectio gloriosa describuntur. 167. Periodu_s Prophetarum (13). Videamus utrum ea, quae Vates supradicti de Messia nobis nuntia– verunt, in hac periodo confirmentur, immo et distendantur. Circa universalitatem regni Messianici, praesertim in Isaia non pauca inveniemus: Is 2, 2 Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super eones, et fluent ad eum omnes gentes, 3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. 4 Et judicabit gentes, et arguet populos mul– tas: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proeiium. Isaias de Nativitate Messiae loquens: «erit Deus fortis, Princeps pa– cis», etc., ait: (13) Periodus Prophetarum a Samuele (ca. 1050-1012) ad Malachiam (s. IV) ex– tenditur. Nostra tantum interest quod ad chronologiam spectat; proinde haec notare sufficiat : Oseas, Isaias, Mlcheas et Nal1.um ad periodum domi– nationis Asiriae pertinent: ca. 750-610; e. g. Isaias post mortero Oziae vo– catus est (a. 740-739); Jeremhs, Ezechiel et Daniel in periodo dominationis babilonlcae collocari debent (610-539); Zacharias, Aggaeus et Malachias ad :periodum Persam attinent (539-333).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz