BCCCAP00000000000000000000546
DE PROEATIONE l\IESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 165-166 139 V. 21. Opprobrium fregit cor meum et defeci, et exspectavi commiseran– tem, sed non fuit, et consolantem, sed non inveni. V. 22. Et indiderunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Psalmus iste davidicus saltem typice reputatur messianicus. In N. Testamento ad Messiam referuntur: V. 5 in Jo 15, 24 Si opera non fecissem [ait Jesus] ... peccatum non ha– berent; nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege corum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. V. 10 in Jo 2, 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. V. 21 in Rom 15, 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 166. Etiam Christi resurrectio in Psalmo 15 vaticinatur. En versus ad rem pertinens: Ps 15 (12), 8 Pono Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dex– tris meis est, non commovebor. 9. Propter hoc laetatur cor meum et exsultat anima mea, insuper et caro mea requiescet secura, 10 quia non relinques animam meam apud in/eros, non sines sanctum tuum videre corruptionem. Interpretationem hujus loci sumimus ex Sancto Petro et Sancto Paulo. Cum complerentur dies Pentecostes, Petrus ad multitudinem de ef– fusione Spiritus ac de Resurrectione Jesu crucifixi loquitur (Act 2, 14-24). Resurrectionem vero-cujus ipse se testem fuisse asserit-etiam in Psal– mo 15 nuntiatam e.sse demonstrare intendit. Primum, versus supra ci– tatos (8-9) adducit, et ita ratiocinatur: Act 2, 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret, quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere su– per sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in interno, neque caro ejus vidit corrup– tionem. Evidentur hic agitur, secundum S. Petrum, de resurrectione Christi, non typice (nulli alii nec Davidi v. 10-ait-applicari potest), sed di- (12) Cum David acerrime ,i Saul persequeretur, hunc scripsit psalmum. Ex cita– tionilrns N. Tcstamenti affuendis messianisfuus nitide apparet. Tamen dif– ficillimtun est determinare utrum aga,tur de sensu directo, an de sensu typico. Cfr. tamcn Resp. Com. Biblicae, D 2272, et VACCARI, in Bíblica. 14 (1933), 408-434; Verbiirn Domini, 13 (1933), 321-332.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz