BCCCAP00000000000000000000546
138 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 1G4-165 Effectus: V. 28. Recordabuntur et convertentur ad Dominum universae fines ter– rae; et procumbent in conspectu ejus universae familiae gentium, V. 29. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominatur in gentibus. V. 30. Eum solum adorabunt omnes qui dormiunt in terra, coram eo curvabuntur omnes, qui descendunt in pulverem. Psalmus morose insistit deseribens virum in tribulatione positum. Passionern igitur et gloriarn seeutam, ad litteram in Christo, sed non in alio, impletam vidimus. In vv. 28-30 asseritur universalitas regni mes– sianici. Adirnpletio. Evangeliis apertis, deseriptionem propheticam exaete ve– rifieatam mirari poteris. Compara e. g. v. 2 et: Mt 27, 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Compara etiam v. 8. 9 et: Mt 27, 39 Praetereuntes autem. blasphemabant c,um, moventes capita sua, 40 et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei..., si Filius Dei es, descende de cruce... 43 Confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. Compara v. 6 et: Jo 19, 28 Pastea, sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut con– summaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus. Versum 18 invenies in Le 23, 25; et v. 19, in Jo 19, 23, 24; Mt 27, 35 et loe. parallelis. Passionern Christi etiam alius Psalmus elare praenuntiat, uti ex se– quentibus videri potest. 165. Psalmus 68 (11): V. 2. Quoniam venerunt aquae usque ad collum. Immersus sum in limo profundi. .. V. 5. Plures sunt quam capilli capitis mei, qui oderunt me sine causa. V. 9. Extraneus sum fratribus meis... V. 10. Nam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. (11) Pere communiter ut Davidic11s agnosci solet. Sensus messianicus, pro ali• quilrns, directe continetur; pro aliis, typice, seu indirecte (cfr. Jerem., 28); tandem sunt qui de sensu messianico spirituali ve! accommodatitio loquan– tur, quo in casu de valore apologetico actum esset. Tamen haec scntentia vera probabilitate carere videtur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz