BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 163-164 137 Ergo Messias apparet tamquam rex universalis et tamquam sacerdos. Soli Christo proprietates recensitae conveniunt. Adimpletio. Ipse Christus confirmat hoc loco Davidem eum vocasse Dominum: Mt 22, 41 Congregatis autem Phari.saeis, interrogavit eos Jesus, 42 di– cens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: Da– vid. 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44 Dixit Dominus Domino meo, etc.? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 46 et nema poterat ei res– pondere verbum. Omnes igitur intellexerunt Christum dixisse se esse Messiam in Psalmo 2 vaticinatum. Nec aliter hunc ipsum locum interpretatus est Stus. Petrus (Act 2, 34-35). Denique Stus Paulus (Hebr c. 7) declarat sacerdotium Christi se– cundum ordinem Melchisedech; est enim Christus sacerdos et rex, sine patre, sine matre, sine genealogía; est sacerdos in perpetuum (v. 1-3). Hebr 7, 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte. prohibentur permanere: 24 hic autem eo quod maneat in ae– ternum, sempiternum habet sacerdotium. 164. Psamus 21.-Indubie est messianicus, multaque de Messia nun– tlat (10): V. 2. Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe abes a precibus, a verbis clamoris mei. V. 7. Ego autem sum vermis et non horno, opprobrium hominum et ab- jectio plebis. V. 8. Omnes videntes me derident me, diducunt labia, agitant caput. V. 9. «Confidit in Domino: liberet eum, eripiat eum, si diligit eum.:i> V. 15. Sicut aqua effusus sum, et disjuncta sunt omnia ossa mea: Fac– tum est cor meum tamquam cera, lique.scit in visceribus meis. V. 16. Aruit tamquam testa guttur meum, et ligua mea adhaeret fauct– bus meis et in pulverem mortis deduxisti me. V. 17. Foderunt manus meas et pedes meas. V. 18. Dinumerare possum omnia ossa mea. !psi vero aspiciunt et vi– dentes me laetantur [inimici]. V. 19. Dividunt sibi indumenta mea, et de veste mea mittunt sortem. (10) DibJJUtatur tamen quonam sensu rnessianicus die! debcat. Qui Davidi pa– ternitatem. referant, generatim sensum mGssianicum directum statuunt; etsi aliqui, memorata paternitate retenta, sensum typicum seu indirectum praeferant. In hac secunda interpretatione subjectum directum foret Israel; directe cnim. hujus populi vicissitudines, tempore exilii, describerentur. Qui vero auctorem dicunt aliquem esse Ezechiae vel Jeremhe contempo– raneum, potius sensum indirectum defendunt. Quid sensus directus et in– directus sibi velit, dr. S. TH0M., I, q, 1, a. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz