BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE l\1ESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 161-163 135 Sic alloquitur Petrus die Pentecostes: Act 2, 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de Patriarcha Da– vid quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, vel sci– ret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere suver sedem ejus: providens locutus est de resurrectione Christi... Hebr 1, 5 Cui enim dixit aliquando angelorum... Ego ero illi in vatrem, et ivse erit mihi in filium? Vaticinium Nathan ad unguem verificatum videbimus in institutione Ecclesiae Christi. 162. 2.º) Psalmi.-Seligimus eos qui certe sunt messianici, sive a Da– vide sive ab aliis vatibus fuerint conscripti (5). Ps 2 .(6), 7 Promulgabo decretum Domini: Dominus dixit ad me: <<Filius meus es tu, ego hodie genui te. 8 Postula a me et daba tibi gentes in hereditatem et in possessionem tuam terminos terrae.» Regnum universale diserte affirmatur. Adimpletio. Filiatio, de qua Psalmista loquitur, secundum S. Paulum est filiatio naturalis: Hebr 1, 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et angeli sunt filii adoptivi. Ita et apud theologos explicatur. Ego hodie genlli te, iclem Paulus de manifestatione Christi per re– surrectionem intelligit: Act 13, 33 Hanc [revromissionem] Deus adimplevit fi.liis nostris resus– citans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filíus meus es tu, ego hodie genui te (7). Consonat interpretatio synagogae ac Veterum Patrum, qui Psalmum ut messianicum habent. 163. Psalmus 71 (8). V. l. Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: V. 2. Gubernet populum tuum cum justitia, et humiles tuos cum aequi– tate. (5) Citationes Psalmornm summ1tur ex versione Pontijicii Instituti Eiblici, quae pro rccitatione Breviarii parata fuit. (6) Psalmus 2 est ccrte Davidieus~in fine suae vitae conscriptus /proinde circa 8701-ac messianicus. Breviter, sed optime quaestionem compendiat 'I'. E. Bmn, in op. Mt., id est: Verbum Dei, t. 2. p. 180. De Psalmo similari, nempe 109, p, 232-233. (7) Alii aliter, e. g. quidam SS. Patres et exegetae; sed omnes conveniunt hic ag1 de Christo sive in generatione aeterna sive temporali, sive tandem dp ejusdem manifestatione die Resurrectionis. (8) Absque dubio est messianicus Sunt qui eum Davidi adscribant, etsi ratio– nes philologicae ac poeticae adversari videantur. Titulus ait: ((Psalmus
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz