BCCCAP00000000000000000000546
134 DE PROBATIONE l\lESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 161 PERIODUS DAVIDICA (4'). Veniat primo vaticinium Nathan, ac deinceps vaticinia Psalmorum 161. l.º) Vaticinium Nathan.-Ait Dominus Davidi per prophetain. Nathan: 2 Reg 7, 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus: 13 ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse mihi in filium ... 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amoví a facie mea. 16 Et fiddis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante fa– ciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Filius David, nondum natus, est Saloman. Thronus vero Davidis et Salomonis erit sempiternus, et quidem in sensu proprio, non tantum in sensu Iongae durationis, ut fluere vide– tur ex versibus adductis atque ex gratiarum actione, in qua David cor suum effundit (v. 18-29); sequentia notentur: 2 Reg 7, 24 Firmasti eum tibi populum tuum Israel in populum sempi– ternum. 25 Nunc ergo, Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum, et fac sicut locutus es, 26 ut maguificetur nomen tuum usque in sempi– ternum. Et ultima vaticinatio Davidis haec continet: 2 Reg 23, 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atQue munitum. Adimpletio. Dominatio domus Davidis neque promissa neque de facto materia– liter sumpta, numquam fuit sempiterna; ergo duratio in alio sensu sumenda est, nempe spirituali, quod in Messia et per Messiam exacte verificatum est. In Novo Testamento dicitur vaticinium Nathan in Christo adim– pletum fuisse: Le l. 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. 32 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et da– bit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum, 33 et regni ejus non erit finis. (4) Haec periodus Davidica ex sequentibus determinari potest: Saul regnavit ca. 1050-1012; David, ca. 1012-972; Salomón, ca. 972-931; cfr. E. F. SUT– CLIFFE, in Cat/wlic Commentary on Holy Script,ire (Edimburgi, 1953); ver– sio hispanir:a: Vcrbum Dei (Barcelona, 1956), t. 1, v. 388-400.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz