BCCCAP00000000000000000000546
132 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n.. 159 Praecedentes benedictiones nequeunt esse temporales, e. g. in do– minio temporali populi judaici consistentes, siquidem hoc historiae contradiceret; tamen cum historia optime congruunt benedictiones spi– rituales per futurum Salvatorem e semine ejus egressurum. ISAAC: Mortuus est Abraham, sed statim fides filii sui Isaac his ver– bis confirmatur: Gen 26, 3 Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum, quod spopondi Abraham patri tuo. 4 Et multiplicaba semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has; 5 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham voci meae. Ergo benedictio ex Abraham descendit in Isaac. Ex Isaac vero in JAC0B: Gen 35, 11 Ego Deus omnipotens, cresce et multiplicare: gentes, et po– puli nationurn ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur. 12 Ter– ramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. Jacob vero, moriturus, filios congregat. Ruben primogenitus ob in– cestum a benedictione excluditur (Gen 49, 2-4); Simeon et Levi etiam indigni inveniuntur (v. 5-7), et jus primogeniti transit in Judam (V. 8-12). JunA: Futurus Salvator, ex eo oriundus, promittitur: Gen 49, 10 Non auferetur sceptrurn de Juda et dux de femore ejus, do– nec veniat qui rnittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Momentum hujus loci, sane extraordinarium, pendet a sensu verbo– rum, qui, cum claritate non gaudeat, breviter exponendus est. Sceptrum est idem ac Dux, seu principatus. Dux de femare ejus: est baculus, symbolum imperii; antiquitus du– ces, sedentes, inter illum genua ponere solebant; significare potest vel principem ipsum, vel virgam regnantis; ita LXII, Onkelos, Talmudis– tae, Symmachus et generatim Patres graeci. De Juda. Non agitur de persona Judae, sed de tribu hujus nominis: Jacob, unicuique ex tribubus, futurum annuntiat. Aliae interpretationes. a) Qui mittendus est (Tiv1 in pluribus codi– cibus: Siloh), quia in Palaestina urbs quaedam exstitit nomine Siloh aliqui vertunt: «Donec veniat ad urbem Siloh». Haec interpretatio cum historia non congruit, nam Israelitae ad praedictam civitatem jam pervenerant, et tamen nec sceptrum nec regnum ad Judam per– transiit; et revera, in deserto, potestas semper sub Moyse mansi t; post ejus mortem, apud Josue, de tribu Ephraim, qui, postquam Is– raelitae ad Siloh pervenerunt, adhuc retinebat potestatem. Jamvero, tribus Juda potestatem accepit tantum cum electione Davidis. His dictis, verba sequentia nullum haberent sensum: «et ipse erit exspectatio gentium»; in textu hebraico: «et ipsi obedientia gentium».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz