BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE l\IESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 158-159 131 Semen mulieris est posteritas mulieris, etsi non diserte affirmetur utrum semen mulieris sit persona singularis, an multitudo; quomodo– curnque sit, unum certum apparet: nempe, quod haec posteritas vic– toriam plenam reportatura sit de diabolo et de ejus secuacibus. Proin– de semen mulieris vel est Christus, vel sunt justi, melius dicam, agmen justorum; agmen supponit Ducem. Ergo saltem implicite promittitur Dux, diaboli victor, Christus. Ipse ( whoc;) vel Ipsa (Vulgata) per Fi– lium, victoriam absolutam obtinebit: conteret caput timm. 1Vlunus messianicum, ut in S. Scriptura traditioneque judaica conti– nuo ostenditur, in liberatione hominum a servitute diaboli vel peccati prnecise consistit. Adimpletio. De facto Christus est semen mulieris, nam ad Mariam Dominus per Angelum dixit: Le 1, 31 Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. 32 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum, 33 et regni ejus non crit finis. Et solus Christus destruxit regnum peccati: Rom 5, 20 Ubi abundavit deEctum, superabundavit gratia; 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. I Jo 3, 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabo– lus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut clissolvat opera cliaboli. Rom 5, 1 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis almnclantiam gratiac, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt pcr unU1n Jesum Christum. Ergo solido cum fundamento dici potest quod in Protoevangelio Mes– sias jam adumbratur. 159. 2.º) Ex promissione Abrahae facta.-Abrahae promittitur, in semine suo, benedictio spiritualis universalis: Gen 12, 2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi. 3 In te beneclicentur universae cognationes terrae. Gen 18, 17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gestu– rus smn: cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et beneclicenclae sint in illo omnes nationes terrae? Praecedentes benedictiones confirmantur: Gen 22, 16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: 17 benedicam tibi et multiplicaba semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18 et beneclicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz