BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 154-156 129 cis inter auctores agitatis ac controversis, interpretationem probabilio– rem offerimus. ita ut quod minimum adversariis concedendum sit, con– cedamus; et illud quod in unoquoque casu particulari jam berre demons– tratum agnoverimus, magis adhuc ex omnium probationum complexu satis illustratum et probatum apparebit. Series tamen citationum forsitan videatur nimis longa, sed nostrum propositum Est ut argumentatio sit objectiva; speciali studio, repro– ductionem textuum tironibus offerimus, attendentes ad eorum commo– ditatem ,et utilitatem, nam quantum taedii sit ex proprio tundo textua verificare, propria quoque experientia scimus _(1). Commentaria adjungentur brevissima ac omnino necessaria. Denique, in hoc loco tantum illas prophetias quae Christo sensu lit– terali, seu historico, applicantur, proponemus. 155. Adversarii.-a) Sunt qui dicant prophetas ne quidem de futu– ro Messia aliquid dicere intendisse; sed id tribuendum fore redactori– bus Novl Testamenti, qui dicta prophetarum accommodassent ad cir– cumstantias vitae Christi e:t ad istius proprias prophetias, ab illis etiam inventas, nam neque Jesus neque prophetae aliquando vaticinia protu– lerunt. Ita Rationalistae rigidiores, ínter quos enumerar! dEbent W. WRE– DE et R. BULTMANN. b) Sunt qui admittunt in prophetis visiones secundas, divinatio– nes extraordinarias, praesentimEnta, aliaque hujusmodi; neque de Chris– to Jesu diverse sentiunt. Sic Rationalistae mitiores, ut Go1'TLOB PAuLus. et PFLEIDERER. e) sunt denique alü, qui loquentEs de prophetiis a Christo editis, eas tribuunt conscientiae Sti. Pauli, qui peculiarem finxit sententiam de morte redemptrice Christi; haec igitur sententia paulina vaticiniis tum Veteris tum Novi Testamenti confirmatur. Ita Modernistae. 156. Nota theologica.-Saltem de fide divina et catholica. Fontes. l. Concilium Vaticanum: «Voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa jungi revela– tionis suae argumenta, facta scilicet divina atquE imprimís miracula et prophetias... divinae revelationis signa certissima. Quare tum Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt» (D 1790). In canone respondenti (D 1813) de prophetiis mentio non fit, sed u1í explicavit relator Dominus MARTIN (2), talis mentio non erat necessarla: etiam prophetiae sunt miracula; praeterea in capite (D 1790) sufficienter provisum fuit. 2. Cf. Professionem Fidei antimodernisticam jam citatam (n. 114), et propositionem Syllabi a Pio IX danmatam, D 1707. (1) Cfr. :rvronitum, in introductione. (2) Col. Lac., 7, 167. THEOL, F'UNDAMENT.--11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz