BCCCAP00000000000000000000546
128 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX VATICINIIS, th. 10, n. 153-154 153. Status quaestionis.--Haec duo sunt a nobis investiganda: l.º) Utrum eventus futuri liberi praeannuntientur. 2.º) Utrum hi eventus revera in Christo adimpleantur. Pars laboriosa et difficilis hujus theseos in probatione primae quaes– tionis invenitur, ex eo quod vaticinia, separatim sumpta, sunt obscura: eorum obscuritas non raro provenit ex sic dicta <cprospectiva chronolo– gica»; propheta enim saepissime uno intuítu videt in ordine chronolo– gico et logico multa omnino diversa, et quidem tamquam verificata simul ac verificanda. Obscurítas etiam ex alío capite oriri potest, ex eo quod Propheta aliquando imagines adhibeat, quarum sensus non sem– per aperte determinatur, et de cujus sensu inter exegetas non satis constat; denique, obscuritas provenire etiam potest ex indetermina– tione formularum, nam textus aliquando corruptione laborat. Hac de causa inutile ac supervacanenm erit quaerere in omnibus et singulis vaticiniis nitidam et undequaqne completam descriptionem fu– turi Messiae; sicut graphice dictum est, figura Christi venturi depingitur paulatím, quasi quodam labore progressivo. Praedictae observationes non parum juvant ad solutionem difficnlta– tnm, necnon ad ipsam intelligentiam rei, nam optime concipitur quod figura Salvatoris in primis suis delineamentis non parum distet a figura jam in fine perfecta, sicut acc.\dere so:et in arte pictorica, in qua sin– gulae lineae pennicilli non debeant singillatim sumi, sed in functione fi– gurae finalis et perfectae. Sic etiam est dicendum in nostro casu, nam singuli prophetae non totam fignram, sed aliqua tantum delineamenta confecerunt, ita ut eorum calami tractus, sapienter et suaviter a Deo moti, ad imaginem Chri.sti cbrissime efformandam tendunt. Cum tandem aliquando imago fuait a Deo depicta, et a fortiori cum Christus advcnerit, tune om– nia et singula undcquaquc nítida apparent. Ex dictis etiam colligitur quod vaticinia debeant globatim sumí, nam unus 'textus ab uno illuminatur et ab alio completur. 15,1. Modus ex:positione vaticiniorum datur duplex methodus: a) Prima consistit in expositione vaticiniorum prout ipsa vaticinia in libris Veteris Testamenti reperiuntur, eorum sensus declarando, simul ac eorum relationem immediatam ad Messiam indicando; haec methodus in se est optima, sed practice nimis extensa, et, si auditores Theologiae Fundamentalis considerentur, minus accommoclata. b) Secuncla consistit in propositione omnium vaticiniorum, ita ta– men dispositorum ut haec ipsa vaticinia circa quasdam ideas veluti centrales conecta inveniantur; tune expositioni singulorum vaticiniorum adnectitur, in quantum possibile est, eorum verificatio. Hanc alteram m:ethodum censemus sequendam: sed in uniuscujusque vaticinii expositione brevissime immorabimur, nam non necessariam existimamus morosam ejusdem excgesim, eo quod in Theologia Funda– mentali textus tamquam historici sumantur; tamen quando agatur de lo-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz