BCCCAP00000000000000000000546
CAPUT III DE PROBATIONE LEGATIONIS DIVINAE AB IPSO CHRISTO INS'fITUTA 151. Connexio materiae.-Investigare intendimus utrum Christus non tantum dixerit se esse Legatum divinum in ordine ad revelationem di– vinam nobis afferendam, sed etiam utrum hanc suam affirmationem invicte probasset, atque proinde suam doctrinam originem divinam ha– beret. Ad hoc autem assequendum duo genera argumentorum nobis praes– to sunt, argumenta scilicet absolute probativa, miracula et vaticinia, et argumenta mere confirmativa, indoles scilicet personalis ipsius Chris– ti, diffusio christianismi, et heroica martyrum constantia. Incipere igitur oportet ab argumentis absolute probativis, et primo quidem a vaticiniis, secundo vero, a miraculis ab ipso patratis, tertio de– nique, a sua morte et resurrectione. ART. I Argumenta absolute probativa. § I.-VATICINIIS VETERIS TESTAMENTI TIIESIS 10.ª: Jesum Christum esse Legatum divinum probatur vaticiniis Ve– teris Testamenti, in ipso Christo adamussim impletis. 152. Connexio materiae.-Statuimus supra (n. 82) vaticinia esse cri– teria primi ordinis, seu absolute demonstrativa illius doctrinae in cujus gratiam fiunt. Si igitur eventus liberi futuri exacte impleri probentur in circumstantiis quae naturaliter explicari non possint, argumentum primi ordinis habebimus. In hac nostra thesi hujusmodi argumentum evolvere intendimus; ad majorem tamen claritatem, materiam in duas theses p.ividimus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz