BCCCAP00000000000000000000546
124 DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.ª, n. 149 sunt tum quoad influxum hujus communitatis in primaeva ecclesia. tum circa naturam Messianismi Jesu. 1. 0 Et jam dicere incipiunt Joannem Baptistam membrum fuisse conspicuum hujus communitatis; nam apparet in «deserto Judaeae» (Mt 3, 1); qui desertus identificatur cum ipsa regione Qumrán; vir. erat summe poenitens, rndem modo ac habitatores Qumran; magíster jam constitutus discípulos admittit, ut mos erat ínter viras insignes illius communitatis; universalismum docet, a mente pharisaeorum et sadducaeorum valde alienum: ne velitis dicere patrem habemus Abra– ham (Mt 3, 9), ac denique practicas salutares ac poenitentiales adhibet valde símiles illis qu::i.e ab llabitatoribus rngionis Qumran adhibebantur. 2. 0 Haec omnia ad vitam et doctrinam Jesu aliquo modo extendere intendunt praedicti scriptores. Et revera, mansio Jesu in deserto (Mt 4, 2) ansam praebet ut fingant contactum saltem spiritualem Jesu cum eremitis regionis Qumran; immo probabile dicunt Jesum vitam communitariam in Collegio Apostolorum didicisse in praxi communitatis Qumran; denique afflrmant doctrinas asceticas, a viris Qumrán professas, esse aut identicas aut valde símiles illis quae a Jesu in evangelio nobis traduntur. Sed imprimís adest quaestio de Jlilagistro Justitiae. In duobus docu– mentis melius nobis cognitis, scilicet in Regula Communitatis et Com– mentarium in Habacuc, frequenter fit sermo de viro quodam insigni, valde venerabili, qui vocatur simpliciter 1klagister Justitiae. Hic est auc– tor seu fundator ipsius sectae; consideratur ut vir omni laude dignus, omnino perfectus et justus, et immarcescibili gloria circumdatus; deni– que tandem, hic Magíster Justitiae est violenter persecutus a quodam sacerdote impío et perverso, qui probabiliter ei mortem intulit, non ta– men mortem violentam crucis; impius persecutor et eorum fautores a gentibus alienigenis, quas Hittim vocant, semel pro semper des– truentur Nunc aute.m, hae circumstantiae in vita Jlilagistri Justitiae plus mi– nusve ab istis scriptoribus cum quadam probabilitate apprehensae, exem– plar praebent christianis prlmaevae generationis ut figuram messianam Christi Jesu sibi repraesentent. Responderi posse videtur: 1. 0 Ad Stum. Joannem Baptistam quod attinet, haec observare li– ceat: Certe figura Sti. Joannis Baptistae est sat originalis et nova; sine dubio aliqu:i.m communicationem habere potuit cum habitatori– bus Qumran. Talis tamen communicatio cum certitudine nullo modo probari potest; et si revera probaretur, nihil profecto attingeret ad ve– ram naturam supernaturalem Christianismi. Et id ipsum dicendum est de dependentia Sti. Joannis Evangelistae a sensu et mente communitatis Qumran, sive ex eo quod probabilis discipulus fuerit Joannis Baptistae .(Jo 1, 35J, sive ex sua manifesta praeferentia pro litteratura apocalyptica, sive denique ,ex habitudine Sti. Joannis ad ideas lucis et tenebrarmn frequentissime ab ipso adhibi– tas; juxta mentem scriptorum ALLEGRO et GASTER, Joannes Evangelista haec omnia litteraliter desumpsisset ex conceptibus et ex modo loquendi eremitarum Qumrán; isti enim apparent conceptibus apocalypticis im– buti; in usu frequentissimo habebant ideas lucis et tenebrarum; se ipsos vocabant custodes vigilantes regni Dei et milites lucis contra tenebras colluctantes.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz