BCCCAP00000000000000000000546
'MO?vITUM Opportunum nobis visum est in ipso praeliminio hujus tractationis aliquid tibi. benevole lector, praemittere circa methodum a nobis adhi– bitam; cum enim in Theologia Fundamentali non una, sed multiplex sit possibilis via ad finem intentum deveniendi, methodum scholasticam utpote aptiorem a primo ad ultimum seligimus; hinc post uniuscujus– que theseos enuntiationem, statim apposuimus connexionem materiae, statum quaestionis, explicationem terminorum, rationes adversariorum, ac denique nostra argumenta et objectiones; nihil nobis videtur aptius nihilque nostro intellectui convincentius. Nostrum propositum fuit in tuis manibus exhibere Manuale, com– pletum quidem, et sufficienti claritate praeditum; ejus idea generalis ab aliis manualibus non differt. Verum est quod nostris in diebus aliqui scriptores catholici existimarint conveniens fore ut non parvae, sed etiam fundamentales mutationes introducantur quoad dispositionem et tracta– tionem hujus scientiae, sed putamus juvenes Clericos, his aliisque ideis obtemperantes, formationem vere solidam et logicam assequi non posse; e contra, persuasum nobis est quod si juvenes Clerici hac nostra metho– do scholastica efformentur, ea quae in libris hodiernis et ephemeridibus scripta inveniant, maxime erunt ipsis utilia et convenientia. Denique tandem, ne mireris si in hoc opere tot ac tanta documenta bíblica, patrística et conciliaría transcripta mvenias, nam id eo mani– festo fine fecimus ut tempus et operam ne impendas in eorum perscru– tatione in distinctis enchiridiis et collectionibus, ubi ea quae in uno loco tibi offerimus, sparsim inveniuntur. Praeterea scire debes argumenta et probationes nostrae disciplinae inniti debere textibus historicis, eo quod nostra disciplina sit essentia– liter philosophico-historica. Hinc jure merito speramus juvenes Cleri– cos aliosque lectores in transcriptione horum textuum non exaggeratio– nem, sed potius maximam utilitatem invenire. Liceat nobis nostrum gratissimum animum praebere erga omnes illos qui aliquo modo in confectione hujus voluminis cooperati sunt, inter quos certe primum locum occupant RR. PP. Leander ab Echávarri et Franc. Xaverius ab Abárzuza, O. F. M. Cap., quibus speciatim grates esse debemus, eo quod isti non tantum suis consiliis, verum etiam suo praeclarissimo studio non parum nobiscum adlaboraverunt; sit igitur ipsis publici juris debita ac condigna gratiarum actionis retributio.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz