BCCCAP00000000000000000000546

DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9. 0 , n. 148-149 123 Nunc intelligitur cur Jesus traditiones rabbinorum, divinae revela– tioni contrarias, tam acriter rejecerit (Mt 15, 1-20; ac praesertim Mt 23, 1-26). Neque cum messianismo nationalistico coutuntur Christi praedicatio circa destructionem templi et urbis (Mt c. 24), neque illa commina– tio Jesu: Mt 21, 43 Quia auferetur a vobis regnum Dei, E:t dabitur facienti fruc– tus ejus. Nec aliter dicendum est de messianisrno eschatologico; messianismus eschatologicus et messianismus rabbinicus, ad rem nostram quod atti– net, nonnisi accidcntaliter differunt ínter se, nam uterque messianis– mum politico-socialem propugnat ejusque discrimen nonnisi ad mo– mentum apparitionis Messiae spectat. Cum igitur probatum jam fuerit Christum messianismum rabbinicum verbis et operibus rejecisse, eo ipso messianismus eschatologicus rejectus etiam esse censeri debet. Cum igitur Christus apud nos degeret, societatem visibilem instituit usque ad consummationem saeculi in hoc mundo duraturam. Haec societas, quae Ecclesia Christi nominatur, compleri et perfici debet in alio stadio, nempe in caelo. Hoc sensu ultro concedimus Ecclesiam Christi dici posse eschatolo– gicam, sed non unice et exclusive eschatologicam, sicut aliqui coaetanei Christi credidenmt et adhuc credunt moderni eschatologistae; sed de his pastea loquemur, quando scilicet agatur de institutione Ecclesiae. Ex testimoniis igitur in hac thesi relatis, luculentissime constat Christum toto tempore vitae suae professum esse se esse legatum di– vinum, seu Messiam, et quidem in sensu bíblico et spirituali. H9. Scholion: Quid dicendum de recentissimis documentis in regio– ne Qumran inventis? Habentne haec documenta aliquam relationem eum charactere messianico Christi Jesu?-Breviter aliquid dlcemus. A die quo beduinus quidam .(anno 1947) antiquissima documenta adinvenit in spelunca regionis Qumran, alia nova documenta, quam nu– merosiora, inventa sunt. Breviter dicemus haec documenta esse maximi momenti, eo quod pertinere videntur ad quamdam communitatem Es– seniorum et juxta criticos scripta fuerint inter annos 300 antE: Chris– tum et 70 post Christum; inter ipsa documenta adsunt exemplaria fere integra librorum Sacrae Scripturae, manuscriptis usquE: nunc nobis no– tis, mille annis antiquiora; adsunt etiam tractatus de vita ascetica, de regulis quibus communitas ipsa regebatur, de disquisitionibus apocalyp– ticis et eschatologicis, E:tc. Fuerunt certe aliqui scriptores (23) qui in hac re non parum excessi (23) Productio bibliogrnphica de ctocumentis Qumr[m extramdin3.ria et abun– dantissima floret 111 omnibus totius 1nundi epllemeridihus, commendamus pr:wcipue: A, MrcnEL, Le 1vla·,tre de Justic>e (Avignon, rn;;,¡¡, J. T. MILIK. Dix ans de déconvcrtcs clans le clésert ele Jucla (París, 1957); A. C. LAMA– nnm, Los desr,1,brimif·ntos <le Qmnran (i\Lldrid, 1956). lntcr auctores vero qui ad eonclusiones llyperbolicas deven<:runt circa. influxum Connnunitatis Qumrün in ipsarn personam Jesu et in primaevas generatione'.5 cl1rü,ti:1nas cita1nus: A. DuPONT-SOMMER, Apercus vreli1ninai– res s1ir les manusrrits de la Mer Mort (París, 1950); T. H. GASTER, '!'he JJeacl Sea Scnpt11rc;9 in Eng!ish Translation with Jntroc!uction anc! Notes (New-York, 1956); J. l\L ALLEGRO, The Deacl Sea Scrolls (Middlesex, 1956).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz