BCCCAP00000000000000000000546
122 DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.•, n. 147-148 nis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum marte, et tradent eum gentibus: 34 et illudent el, et conspuent eum: et tertia die resurget. Rationem ultimam talium eventuum in eadem occasione, nempe ul– tima peregrinatione in Jerusalem, Jesus explicat: Me 10, 45 Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministra– ret, et daret animam suam redemptionem pro multis _(Cf. Mt 20, 28). Et in parabola Boni Pastoris: Jo 10, 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis... 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pano pro ovibus meis. Ad glorificationem messianicam, en via regalis: Jo 12, 24 Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25 ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Le 17, 25 Primum autem oportet illum [Jesum] multa pati, et repro– bari a generatione hac. De his supradictis compendiurn admirabile ante Ascensionem Jesus nobis reliquit: Le 24, 44 Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis et Psalmis de me. 45 Tune aperui:t illis sen– sum ut intelligen,nt Scripturas. 46 Et dixit eis: Quoniam sic scrip– tum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis ter– tia die: 47 et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissio– nem peccatorum in omnes gentes. Pars 4.•: Non vero in sensu rabbinico vel eschatologico. 148. Ex his quae supra diximus sufficienter constat Christum mes– sianismum in sensu rabbinico et eschatologico professum non fuisse; sed possumus adhuc nova afferre testimonia. Sic Jesus, post miraculum multiplicationis panum, renuit regnum temporale: Jo 6, 15 Jesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent regem, fugit iterum in montem ipse solus. Jo 18, 38 Regnum meum non est de hoc mundo. Jesus, occasione solutionis didracmatis, se ipsum declarat Filium regís aeterni; tamen, ut judaei non scandalizentur, tributum dari ju– bet (Mt 17, 23-26). Me 22, 21 Redde ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz