BCCCAP00000000000000000000546

DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.c,, n. 145-147 121 Palam Jesus in templo suam missionem et originem divinam ostendit :(Jo 7, 14-44). Evangelista audientium reactiones describit: Jo 7, 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. 41 Alii dicebant: Hic est Christus. 'fempore Passionis. Coram Synedrio. Supra, hoc testimonium attu– limus. Coram Pilato. Praeses romanus eum interrogat: Jo 18, 33 Tu es rex judaeorum? 34 Respondit Jesus: a temetipso hoc dicis an alii dixerunt tibi de me? ... 36 Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset Regnum meum, ministri mei utique deeertarent ut non traderer judaeis: nune autem regnum meum non est hinc. 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu clicis quia Rex sum ego (Cf. Mt 27, 27-29, 37-42; Me 15, 16-18, 32; Le 23, 37-38). Pars 3.ª: Jesus Christus professus est se esse legatum divinum, seu Messiam, in sensu vero genuino, seu biblico. Et re quidem vera, ejus character praedicitur in Vetere Testamento, ejus opus primario consistet in sanctificatione ac salvatione hominum per sacriíicium crucis, ejusque influxus salutaris erit universalis. 146. a) Ejus character praedicitur in Vetere Testamento.-Ipse Christus cum adversariis disputans, in memoriam eorum revocabit: Jo 5, 39: Serutamini Seripturas, quia vos putatis in ipsis vitam ae– ternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent ele me. Similem conceptum, jam in praedicatione Nazarethana (n. 141) au– divimus ex ore Christi. 147. b) Ejus opus primario consistet in sanctificatione ac salvatione hominum per sacrificium crucis.-Totum Novum Testamentum in eo est ut demonstret Jesum Redemptorem profunda arcana vitae divinae hominibus manifestasse, ipsamque vitam divinam per sacrificium cru– cis cunctis hominibus meruisse, eamque hominibus bonae voluntatis continuo communicasse. Regnum ejus Regnum est gratiosum, ejusque thesauri sunt dona re– demptionis. Conceptus igi.tur alicujus Messiae praepotentis qui humanam glo– riam quaerat, dominiumque materiale erga omnes populos et nationes exerceat, in fontibus fidedignis non invenitur; ipse Jesus palam fecit quantum abhorreret messianismum terrenum et politicum. Me 10, 32 Et assumens iterum duodeeim, coepit illis dieere quae essent el eventura. 33 Quia eeee aseendimus Jerosolymam, et Filius homi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz