BCCCAP00000000000000000000546

120 DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.ª, n. 144-145 e) Sed neque in Veteri Testamento erat ignotus hujus expresionis connotatus sensus. Ita venit in: Dan 7, 13 l\spiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius Hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum perve– nit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. 14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ips:!. servient: potestas ejus, potestas acterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. Dicitur quasi Filius hominis, nam Filius hominis frequenter in V. Testamento (e. g. in Ez 2, 1; 5, G; Dan 8, 17) fragilitatem humanae na– turae exprimit. Dicitur proinde quasi, si.gnificans id quod «visu apparet». Haec tantum Deo vel Messiae applicari possunt. Sed Filius hominis accipit potestatem a Deo. Est ergo Messias; cuí, juxta alios prophetas, de quibus pastea (n. 167), omnes gentes in hereditatem promittuntur. Filius David. Messias ex familia David erit oriundus: est affirmatio clara in V. Testamento persuasioque firma tempore Jesu, ut in aureis evangeliis refulget. Ita post diversa miracula a Jesu patrata: Mt 12, 23 Stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est Fi– lius David? Mt 22, 41 Congregatis autem pharisaeis, .. .interrogavit eos Jesus, 42 di– cens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Et turbae, hoc titulo, Christum acclamant. Ipseque illum acceptat. Sic in triumphali ingressu in Jerusalem. Mt- 21, 9 Turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, cla– mabant dicentes: Hosanna Filio David; benedictus qui venit in no– mine Domini... 15 Videntes autem príncipes sacerdotum, et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David, iná'ignati sunt, 16 et clixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique, numquam legistis: quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Dominus sabbati. Sabbatum solven-: uni tantum Deo reservatum erat. Tamen Jesus ait: Mt 12, 8 Dominus enim ... est Filius hominis, etiam sabbati. Eamdem potestatem sibi attribuit cum declarat se esse plus quam Saloman (Mt 12, 4-42), plus quam David (Me 12, 35-37). 145. 7.") Testimonium Jesu in fine vitae publicae, maxime tempore passionis.-DB ultima periodo vitae Jesu aliqua testimonia seligamus:

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz