BCCCAP00000000000000000000546

118 DE TESTIMONIO CHIST!, th. 9.ª, n. 140-143 Et samaritani jam praesentes: Jo 4, 42: Mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam ere~ dimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mimdi. e) In colloquio cum discipulis Joannis Baptistae. Discipuli Joannis, eorum magistri nomine, Jesum interrogant: Mt 11, 3: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 4: Et respon– dens, Jesus ait illis: Euntes, renuntíate Joanni quae audistis et vi– distis. 5: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. 6: Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Respondebat Jesus verbis quae de Messia scripserat Isaias Propheta (Is 35, 5; 61, 1). 141. 3.º) Praedicatio Nazarethana.-Ab initio secundi anni praedi– eationis tum in Nazareth tum in Jerusalem messianitatem palam os– tendit. Sic in Synagoga Nazarethana sibi appropriat verba Isaiae Pro– phetae (Is 61): Le 4, 18: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangeliza– re pauperibus misit me, sanare contritos corde. 19: Praedicare cap– tivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in rc,mis– sionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributioms. Postea: 21: Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scrip– tura in auribus vestris ... 28: Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hae~ audientes. 142. 4.º) Coram Judaeis (Jo 5, 17-47).-Postquam Jesus langui– dum sanavit, eum persequebantur, quia signa faciebat in sabbato. Jo 5, 17: Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operar. 18: Propterea ergo magis quaerebant eum judaei in– terficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Jesus autem suam messianitatem, immo et suam divinitatem, for– titer et perseveranter sustinet (v. 19-47). 143. 5.º) Colloquium Caesaraeae Philippi. -Declinante tempore praedicationis (Mt 16, 13-17). Cum interrogasset Jesus: Mt lG', 15: Vos autem quem me esse dicitis? 16: Respondens Simon Pe– trus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. 17: Respondens autem Je– sus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. His verbis continetur clara acceptatio Messianitatis (cf. n. 303).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz