BCCCAP00000000000000000000546

DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.a, n. 134-135 115 tur cum fabulis quae de Homero, Aenea, etc. conflantur; ceterum, vita Christi maxima cum naturalitate et logica concatenatione evolvítur, cum suis videlícet circumstantiis loci et temporis. Denique, contra nos– tros adversarios ita omni jure arguere possemus: Si existentiam Christi negare intendis, eo ipso negare posses existentiam Napoleonis vel Romanf Pontíficis Leonis XIII (17). b) Ex testimoniis pro/anís. FLAVIUS JosEPHus (ca. 37-105) cum admi– ratione figuram historicam Christi his verbis describit: «Eo etiam tempore fuit Jesus, vir sapiens, si tamen virum eum appella– re fas est. Fuit enim mirabilium operum eHector, magister homi– num qui verum cum voluptat<, accipiunt; multosque Judaeos, multas item gentiles ad se pellexit. Hic erat Christus. Quem cum Pilatus, ab hominum nostrorum primis delatum, crucis supplicio addixisset, eum tamen amare non desierunt, qui primum amaverant. Apparuit enim iis tErtio die redivivus, divinis vatibus et haec et mille alia de eo miranda effatis. Atque ab eo denominata christianorum natio durat usque ad hunc diem» (18). Sunt aliqui inter críticos qui haec verba «Hic erat Christus» dicant fuisse interpolata, eo quod dignitatem messianicam profiterentur; Fla– vius Josephus certe hoc non agnovit. Etsi talis conclusio non necessario ex hoc loco inferatur, tamen nihil inde deduci potest contra existentiam historicam Christi, etiam supposita talí interpolatione. Ceterum, ipsa in– terpolatio omni jure neganda videtur. Historicitas Christi vehementer in eodem opere affirmatur occasione narrationis martyrii Jacobi, fratris Jesu: «Ananus junior... _(Pontifex) ferox ... et audax... concilium judicum c0- git; inductoque in judicium fratre Jesu, qui dicitur Christus, Jaco– bus ei nomen, et cum eo quibusdam aliis, in eos ut legis violatae reos accusationc-m instituisset, lapidandos tradidit» (19). 135. Fontes judaici a saec. UI ad VI (Mishna et Talmud). Traditlo,– nes doctorum ibi recensitae notitias de vita Jesu nobis tradunt, etsi sensu tendentioso antimessianico. Realitas vero historica indubia apparet (20) PLINIUS SECUNDUS MINOR (62-113), Proconsul Bithyniae, ad Trajanum scribit (a. 111-113): «Interrogavi... an essent Christiani. .. ; qui negabant esse se christianos aut fuisse ... , praeterea maledicerent Christo... dimittendos esse pu– tavi. Alii. .. imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt» (21). (17) Hoc argumento usus est J. L. PÉRÉs, in suo opere aomme qúoi Napoléon n'a jamais éxisté. (1836) adversns Ch. F. DEPurs. (18) Antiqu.itatcs jidaeormn. l. 18, 3. 3; Kch 7. (Hl) lbid., l. 20, 9, 1; Kch 9. (20) Cfr. KLAUSNER, Jésus de Nazarcth. Son temps. Sa vie. Sa doetrine (Pa– rís, 1933) (vusio gallica ex textu hebraico originali revisa ab auctore) ci– tatur a M. NrcOLAU, De revelo.tiene ... , p. 290. (21) Relatio ex christianis ad Traianmn. Epistolarum líber, 10, 96; Kch 29.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz