BCCCAP00000000000000000000546

114 DE TESTIMONIO CHRISTI, th. 9.\ n. 132-134 Christus enim, ab initio suae vitae, Deum experiretur ut patrem; idea vero muneris messianici explicaretur ex factis futuris externis; e. g. ex praedicatione messianica Joannis Baptistae, ex favore populi; denique tandem, contradictiones hinc inde obvenientes influxum decisivum in animo Christi exercerent (15). Neque in fine vitae.-Ita praesertim A. HARNACK; juxta ipsum enim, Christus hoc sibi tantum proposuit: «Seipsum in servitium tradidit fratrum suorum, ut eos ex egoísmo et servitio Mammonae atque ex cu– ris terrenis Deo conduceret, atque ex carentia amoris mutui ad unio– nem in caritate; atque ita eos praepararet pro regno Dei aeterno et pro vita aeterna» (16). 133. Nota theologica. De fide divina et catholica. Fontes.-Magisterium ordinarium Ecclesiae semper docuit tamquam doctrinam fidei, ea quae in thesi asseruntur. Thesis in ipsa sacra Scrip– tura clare affirmatur, etsi non iisdem terminis. Tamen audiantur aliqua documenta ecclesiastica quae, data occasione, prodierunt: «Ipse J. Christus est mythica fictio»: propositio damnata fuit in Syllabo Pii IX (D 1707). Proscripta etiam fuit haec modernistarum propositio: Sicut genera– tim in homine religionis conscientia e latebris subconscientiae erum– pit, ita: «In conscientia Christi, electissimae naturae viri, cujusmodi nemo unus fuit nec erit, vitalis processu immanentiae, non aliter, nata esb (D 2077). Pars l.ª: Existentia Christi in dubium revocari non potest. Ratio hujus partis, in se ipsa considerata, non tantum necessaria, immo potius ridicula dicenda est; agitur enim de re omnino evidenti. Attamen, quia, uti vidimus, aliqui acatholici eam negare ausi sunt, eam brevissime tangimus. 134. Probatur: a) Ex ipso charactere historico Novi Testamenti, nam si existentia Christi infitiaretur, eo ipso actum fuisset de ipsius his– toricitate; immo, crasissimus error saecularis admittendus esset circa ejusdem authenticitatem. Jamvero, uti in schemate nuper exposito dic– tum fuit, authenticitas scientifica quatuor evangeliorum, Actuum Apos– tolorum et Epistolarum Sti. Pauli, confitentibus etiam ipsis acatholicis qui aliqua honestate scientifica procedunt, in tuto collocatur, non aliter ac quodlibet aliud factum historicum, et in his fontibus existentia Christi luce splendidior apparet; nulla, ne quidem remotissima, analogía inveni- (15) Cfr. DIECKMANH, De revelatione ... , n. 629. (16) Lerbuch der Dogmengeschichte (ed. 4.a), p. 48. Citatur ex M. NrcoLAU', op. cit., p, 306.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz