BCCCAP00000000000000000000546

DE TESTIMONIO CHRISTI, th, 9,ª, n, 130-131 111 poterat; immo potius, talis confessio optimum medium foret ad perse– cutionem, ad odium, ad mortem denique procurandam, sicuti de facto non raro accidit. b) Quia falsificatio historiae Christi secum ferret in his auctoribus qualitates litterarias valde eximias, et omnino extraordinarias, necnon et perspicacitatem et malitiam, quandoquidem doctrina Christi ipsius– que miracula dominii publici jam erant; nunc autem scimus citat0s auctores-si Lucam et Paulum excipias-homines fuisse illitteratos. Ergo fontes citati ut fidedigni habendi sunt. Unde concludendum est fontes neotestamentarios luculenter habere illas qualitates quae in libris historicis requiruntur, nam conscripti sunt ab illis ipsis auctoribus quibus tribuuntur, et pertinent ad illud tempus cujus memoriam faciunt, id est, sunt genuini; praeterea, ejus scripto– res plenam fidem merentur eo quod potuerunt et voluerunt verum cons– cribere, id est fidem historicam merentur, et ideo sunt credibiles; tan– dem, sunt etiam integri, sicut probari posset ex codicibus enumeratis. ex testimoniis Patrum, ex versionibus, ex ipsis variantibus lectionum-cir– citer 150.000 enumerantur-, quae tamen in re substantiali omnino con– veniunt. Nota bene.-Hac eadem methodo probari etiam posset Epistolas Sti. Pauli esse genuinas, historicas, seu credibiles, Et integras, uno vrr– bo, ésse authenticas; quia tamen, in nostro casu, fontes praecipui sint quatuor Evangelia et Actus Apostolorum, pro epistolis Sti. Pauli ad In– troductionem Sacrae Scripturae lectorem remittimus. CAPUT II DE TESTIMONIO CHRISTI THESIS 9.a: Jesus Chl'istus, cujus existentia historica in dubium revocari non potest (I), jam ab initio suae vitae publicae professus est se esse legatum divinum seu Messiam (II), et quidem in sensu vero et genuino, seu bíblico (III), non vero in sensu rabbinico vel eschat-Ologico (IV). 131. Exp!icatio terminorum.- M essias; haec vox provenit ex voce hebraica Mashiah; latine vertitur: unctus; graece vero: ó zpta,o:;. In Vetere Testamento uncti vocabantur reges: 1 Reg 9, 16: Unges eum (Saul) ducem super populum meum Israel 2 Reg 1, 14: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres Christum Domini? Ita David ad hominem qui Saulo mortem inflixerat, adjungens dum plangebat: 2 Reg 1, 21: Quasi non esset unctus oleo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz