BCCCAP00000000000000000000546

llO DE OREDIBILITATE EVANGELIORUM, n. 130 ART. II Credibilitas fontium christianorum. 130. Non sufficit probare talem librum ab aliquo auctore conscrip– tum fuisse, ipsumque ad talem aetatem pertinere; demonstrare adhuc oportet praedictum auctorem aliquid falsum nec dixisse nec dicere in– tendisse. A.ffirmamus igitur fontes citatos, saltem quoad substantiam, esse fi– dedignos. Ad hoc certe non requiritur quod conveniant in rebus minori– bus et accidentalibus; fragilitas enim humana multa hujus generis per– mittit nec impedire potest; ceterum, magnitudo quaestionis non neces– sario mensuratur ab ejus extensione materiali, sed ex intentione aucto– ris, nam multi versiculi possunt esse nullius momenti, unus vero, summi momenti, et vice versa. Haec igitur regula statui debet: Fontes fidedigni dici possunt, quan– do eorum auctores sint unanimes in essentialibus, quando possint et ve– lint veritatem exprimere, quando ob testimonium, libere prolatum, mul– ta debeant pati, et quidem sine ullo emolumento. Jamvero haec omnia perfecte verificantur in nostro casu, nam: l.º) Plures in essentialibus fuerunt unanimes: legantur synoptica, Evangelium Joannis, Actus et Epistolae S. Pauli: memorata unanimitas statim effulget. 2.º) Veritatem scribere potuerunt: fuerunt enim vel testes oculati vel e testibus directis eventus audierant. 3.º) Veritatem dicere voluerunt: non diserte hoc verbis affirmant: ita e. g.: Jo 20, 30: Multa quidem, et alia fecit Jesus in conspectu discipulorum, quae non sunt scripta in libro hoc. 31. Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut, cn,dentes, vitam habeatis in nomine ejus. Le 1, 2: Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. 3. Visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Sed etiam implicite probatur ex indole sobria narrationis, ex stylo simplici, nitido et veraci, ex circumstantiis quae ibi recensentur; pro– bitas igitur ac sinceritas fluunt non aliter ac aquae ex limpido fonte scaturiunt. 4.º) Falsa dicere non potuerunt, quia: a) Falsificatio supponit sem– per finalitatem ulteriorem; haec finalitas consistere posset vel in as– secutione divitiarum, honorum, etc., vel in liberatione ab aliquo malo futuro ... Jam age, confessione messianitatis ac divinitatis nihil horum obtineri

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz