BCCCAP00000000000000000000546

DE AUTHENTICITATE EVANGELIORUM, n. 128-129 109 128. Tempus conscripfümis.-Commissio Biblica etiam opiniones in hac re inacceptabiles rejecit, normas definitas praescribens (cf. D 2150, 2Hl0, 2166). 1'rlatthaeus igitur scripsit inter annos 40-48. 1vlarcus suum Evangelium composuit, priusquam id fecisset Lucas; Ergo ante a. 63; tamen, quia comes Petri, fieri non potuit ante a. 52. Ergo inter annos 53 et 62. Lucas probabilissime Evangelium scripsit a. 63, sub finem captivi– tatis Pauli in Roma: certe compositioni Actuum praecedit (cf. Act 1, 1). Actas vero anno 67 jam erant compositi, nam nihil dicitur de martyrio Pauli. Joannes scripsit cum Ephesi moraretur, ultimis annis saeculi primi. 129. Conclusio: genuinitatem fontium N. Testamenti evincunt: l.º) Testimonia-licet pauca-saeculi secundi. Exiguitas fontium ex– plicatur ex modo se gerendi christianorum: ut scitur, Christiani ma– ximis cautelis procedebant in propriis rebus divulgandis, praesertim cum de scriptis erat quaestio. Neque-per se-genuinitatis vindicatione opus erat: nemo enim auctoritatem Evangeliorum tum tempore in du– bium vocabat vel impugnabat. 2.º) Ipsi haeretici, saec. II et III, ex Evangeliis-tamquam ex libris inspiratis-suos errores probare conabantur. 3.º) Etsi aliquis, ut Celsus, quae religionem christianam sapiunt, aperte impugnaverit, ejus tamen testimonium pro re nostra eloquentis– simum est: «Haec vobis ex vestris ipsorum scripturis [nempe Evangeliis] protu– limu:s; praeter qua" nü.llo alio tesLe 110bi::; opu::; fuit. Ipsi enim vos ves– tro gladio jugulatis» _(3). 4.º) Denique obscuritas alicujus periodi historicae clara reddi potest ex consideratione fontium periodi praecedentis et subsequentis. Princi– pinm hic applicationem habet. Saeculo primo adsunt Evangelia, Actus, Ep1stolae Paulinae. A saeculo rrr, persuasio universalis consignatur in fontibus, et quidern. tamquam a nemine solide refutante. Hoc, in re ma– ximi momenti, explicari nequit: facti historici quod affirmatur, veraci– tatem importat. Re enim vera, quomodo concipi posset quod Episcopi, sacerdotes, ipsi fideles spuria pro veris absque vigorosa ac publica op– positione acceptassent? Ipsa primitiva historia contrarium probat, praecise cum de libris spuriis sen apocryphis agebatur, nam eos unanimiter respuit, ita ut ex sexdecim apocryphis, a scriptoribus illius temporis citatis, tantum sex fragmenta usque ad nos pervenerint. E contra, evangelia non spuria quatuor tantum numerantur, integraque conservata sunt. (3) Apud ÜRIGE:,;Er.r, MG 11, col. 910.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz