BCCCAP00000000000000000000546

108 DE AUTHENTICITATE EVANGELIORUM, n. 126-127 Monumenta antiquiora ad saec. II pertinent (P 50), et tantum pauca S. Joannis verba continent. En Codices antiquiores maximique momenti: e saec. IV: Vaticanus et Sinaiticus; e saec. V: Alexandrinus et Freerianus; e saec. VI: Bezae vel Cantabrigensis. Sacrorurn L'lbrorurn versiones. Jnter Syriacas recensentur: a) Tatiani (ca.170); b) Syriaca Vetus (ca. 200); c) Pesittha (s. V). Versiones latinae: a) Veteres Latinae, Vulgatae S. Hieronymi ante– riores: multae numerantur; b) Afra, a Tertulliano adhibita (ca. 160- 223); c) Vulgata S. Hieronymi; d) Itala. Catalogi videri possunt in Denzinger (D): Index systematicus et Rouet de Journel (R); ibid. 127. Id ipsum prnbatur rationibus internis.---In Evangelio Matthaei omnia harmonice conciliantur: Scopus Auctoris est ostendere Jesum esse Messiam in V. Testamento promissum; et Ecclesiam, ab eo fund'.1.– tam, regnum messianicum. Nihil mirum, si illud frequenter citetur; st mores, res, institutiones, locutiones ... judaicas optime noverit; si semi– tismi continuo irrepserint. Secuncli Evangelii finalitas intime nectimr cum Filiatione divina, ex miraculis probata: dirigitur iis qui ex paganismo-praesertim Romac– conversi fuerar>.t. Proinde, etsi graece conscriptum, latinismi inveniun– tur. Cum praedicatione Petri intimam relationem habet. Lucam ut auctorern commostrant tum affinitas in ideis cum S. Pau– lo tum dominium linguae graecae-multum enim a praecedentibus dif– fert-tum arcta connexio cum libro Actuum. Idipsum ejusdem cha– racter commonstrat: non est judaeus conversus, sed ex gentilitate pro– veniens. Joanncs, peculiari indole dotatus apparet: ex analysi sui Evangelii -sicut prius Matthaeus-testis ocularis probatur; praedilectionem Jesu erga seipsum dissimulare nequit. Alia ex parte, ut bonus judaeus, suae gentis modalitates bene cognovisse demonstrat. Ex ipsa natura Dei de– monstrare intendit divinitatem Jesu ac praeterea supplere ea quae in Synopticis deerant (2). Insuper, cum gnostici-versus finem saeculi primi-hanc doctrinam negassent, optima ocrasio de eadem tractandi sese offerebat. Ita e. g .. synoptici silentio praeterierant, quae Jesus doctoribus legis de sua fi– liatione profunde exposuerat. Nihilominus miracula, ut vera facta historica, in probationem doc– trinae afferuntur; etiam character historicus totius evangelii deducitur ex modo narrandi ea quae ad topographiam, ad res familiares, religio– sas, sociales, referuntur. Conclusio: etsi IV Evangelium a Synopticis differat, tamen Synop– ticis contraponi non debet: differentiae non ita fundamentales sunt neque nimis exaggerari debent. (2) Memineris qnae Commissio de re Biblica de origine doctrinae IV Eva.ru;,;,ela statuit

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz