BCCCAP00000000000000000000546
DE AUTHENTICITATE EVANGELIORUM, n. 125-126 107 Auctores secundi et tertii Evangeliorum sunt lVIarcus et Lucas. - Si– milia verba adhibentur pro Marco et Luca (D 2155), ubi praeterea est sermo de «internis rationibus ex ipso sacrorum Librorum textu de– sumptis». Auctor IV Evangelii est Joannes.-Die 29 maji, a. 1907, eadem Com– missio de IV Evangelio statuerat: Auctor est Joannes et nemo alius: documenta enim hoc demonstrant nec rationes in oppositum hanc tra– ditionem infirmant (D 2110). Id ipsum rationes internae confirmant objectionesque rationabiliter solvuritur (D 2111). Etsi intentio auctoris sit illustrare ac vindicare divinitatem Christi, tamen dici nequit facta narrata totaliter vel ex parte conficta fuisse ab Auctore; sermones Domini prciprie ut sermones, et non tamquam di– vagationes theologicae ipsius J oaanis, habend! sunt (D 2112; cf. praete– rea D 2017-2018). Auctor Actuum Apostolorum est Lu.cas.-De Actibus, eadem univer– sali traditione munita, Lucam esse Auctorem et quidem unicum decla– rat (D 2166). Patrum testimonia, quae in R inveniuntur, ad nostram quaestionem illustrandam sufficere videntur. Papias ( ca. 130) loquitur de Evangelio Marci: «interpres Petri, quae– cumque memoriae mandaverat, diligenter perscripsit». «Matthaeus, ait 11aulo post, hebraico sermone divina scripsit oracula» (R 95). s. Irenaeus ait: «Marcionem Evangelium secundum Lucam circum– cidisse» (R 195: cf. R 214). Alibi dicit haereticos ex evangeliis Matthaei, Marci, Lucae et Joannis suam doctrinam confirmare voluisse (R 214: cf. etiam R 208, ubi quatuor Evangelia citantur). Fragmentum Muratorianum ( ca. 200) de Evangelio Lucae, de Actibus ipsius Lucae ac de variis S. Pauli Epistolis mentionem facit (R 268). Tertullianus asserit: «Nobis fidem ex apostolis Joannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant» (R 339: Adv. Mar– cionem: ca. a. 207, 8). Orígenes loquitur de Evangelio Marci. De Evangelio Joannis haec habet: « Cum videret in aliorum evangeliis ea, quae ad Corpus Christi pertinent, tradita esse, ipso divino Spiritu afflatus, spirituale evange– lium familiarium suorum rogatu conscripsit)> (R 439: Fragmenta: re– fert traditionem S. Clementis de ordine Evangeliorum). Alibi citat om– nes libros N. T. cum suis Auctoribus (R 538). 126. Inscriptiones et Versiones Sacrorum Evangeliorum.-Codicum Evangeliornm inscriptiones. Novum Testamentum invenitur integrum in 53 codicibus ac partialiter in aliis multis. Originalia, cum scripta essent supra chartam, ex papyro confectam, proindeque exiguae durationis, periere. Tamen non defuerunt scripta supra membranas, etsi ob expensas, quas supponebant, rariora.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz