BCCCAP00000000000000000000546
106 DE AUTHENTICITATE EVANGELIORUM, n. 124-125 II.-Probabimus documentis historicis Christum se dixisse Legatum, a Deo missum, ad revelationem nobis afferendam. III.-Demonstrabimus statim, argumentis invictis, Christum suam missionem divinam probasse, atque proinde suam doctrinam originem divinam habere. Argumenta erunt duplicis generis; objectiva, seu absolute proba– tiva, et confirmativa. Argumenta absolute probativa sunt miracula et vaticinia, non tamen singillatim, sed collective sumpta. Argumenta denique conjirmativa desumuntur ex indole personali Christi, ex diffusione christianismi et ex heroica martyrum constantia. CAPUT I ALIQUA PRAENOTANDA DE FONTIBUS In qualibet disciplina quae documentis historicis nitatur, fontes fidedignos stabilire per prius necesse est; cum igitur in nostra Theolo– gia Fundamentali documenta historica ,adhibeantur, jam ab initio nostri tractatus probare debemus authenticitatem fontium in ipsa ad– hibitorum. Hoc tamen leviter percurrimus, quia alibi, in Introductione scilicet Biblica, expresse per longum et latum haec quaestio evolvitur Fontes fidedigni, qui historiam Jesu narrant, vel saltem de ea men– tionem faciunt, sunt duplicis generis, projani scilicet et christiani. Inter projanos citantur scripta Flavii Josephi (ca. 37-105), Plinii Se– cundí Minoris (62-113), et Suetonii ( ca. 75-160); de eorum authenticitate nullum est dubium. Inter christianos, quatuor evangelia, Actus Apostolorum et scripta paulina. His fontibus utimur ut mere historicis, non vero ut inspiratis, nam de inspiratione in hoc loco nihil prorsus scimus; tamen, quia agitur de Apologetica Catholica, praescindere non possumus a directione Ec– clesiae (cf. supra, n. 16). ART. I Auctores evangeliorum sunt lVIatthaeus, 1\/Iarcus, Lucas et Joannes; Actuum vero Apostolorum, Lucas. 125. Auctor primi Evangelii est Matthaeus.-Commissio de re bi– blica, die 26 junii a. 1912, circa Evangelium Matthaei, auctoritative docuit hoc: <,Luculenter ostendunt diserta Patrum testimonia, codicum Evange– liorum inscriptiones, sacrorum Librorum versiones vel antiquissi– mae, et catalogi a Sanctis Patribus, ab ecclesiasticis scriptoribus, a Summis Pontificibus et Conciliis traditi» CD 2148).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz