BCCCAP00000000000000000000546

DE EXISTENTIA REVELATIONIS, n. 122-124 105 Criteria igitur mere negativa, eaque sola, nos ducunt ad investiga– tionem religionis christianae, quae se ipsam revelatam nobis exhibet. Si autem ad hanc religionem christianam investigandam, criteria nonnisi negativa rursus applicarentur, nihil aliud scire possemus nisi, quod talis religip rationi non repugnet; momentum tamen quaestionis postulat ut argumenta etiam positiva applicentur. Haec argumenta positiva certe concluderent si hujus generis sint: a) si probctur aliquem hominem fidedignum dixisse se esse a Deo mi,,sum ad revelationem divinam nobis afferendam, et b) hanc suam legationem argumentis apodicticis, miraculis scilicet et vaticiniis, revera probasse. Nunc autem, religio christiana haec omnia affirmat ac planc de– monstrat. Ergo religio christiana, eaque sola, divinam originem habet. Ergo ab omnibus etiam uit tenenda. 123. Modus procedentli.-Lste erit: a) agitur de probatione alicujus facti historici, utrum scilicet aliquando aliquis homo exstiterit qui se ipsum dixerit a Deo missum in ordine ad revelationem divinam nobis afferendam; hoc igitur factum historicum debet, sicut quodlibet aliud, documentis historicis demonstrari (veritas historica). b) Agitur de natura hujus facti, utrum scilicet per argumenta de-– monstrativa probari possit ejus causalitas creata, an, e contra, causa– litas creata excludi debeat (veritas philosophica et theologica). c) Denique tandem, agitur de hujus facti veritate relativa, utrum scilicet hoc factum historicum divino sigillo inveniatur confirmatum (veritas relativa). Religio judaica, in se incompleta, continetur in Vetere Testamento; in Novo vero completur per religionem christianam; religio utriusque Foederis est religio a Deo revelata, quae cum promissione futuri re– demptoris inchoatur, per revelationem mosaicam, patriarchalem et pro– pheticam augetur, et tandem per revelationcm a Christo factam com– pletur; divinitas hujus revelationis posset ordine chronologico in uno– quoque stadio demonstrari; et aliqui auctores hoc modo .procedunt (1). Generatim tamen haec methodus derelinquitur, quia: a) nimis longa, nam consulendi esscnt multi fontes, et QUidem di– versi temporis; b) nimis ardua, nam criteria absoluta, et praesertim miracula, cum eorum quadruplici veritate non ita facile invenirentur; et e) non necessaria, nam, juxta adagium: Novum Testamentum in Ve– tere latet; Vetus in Novo patet. Saepe Novum Testamentum affirmat Vetus fuisse revelatum. 124. Dispositio materiae.-Quapropter materiam a nobis tractan– dam hoc ordine disponimus: I.-Alíquid dicemus de fontibus. (1) E. g. \VrLMERS, De rcli¡;¡ione rerelata; DcrnscH, Theolog'ia fundamentalis; Zr– GLIARA, Propedeutica arl Sacram Theologiam et alii.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz