BCCCAP00000000000000000000546
PARS SECUNDA De Cbristo, Dei lega.to seu. de existentia revelationis cbristianae 121. Connexio materiae.-Ex his quae in superiori parte dicta sunt, jam satis constat revelationem supernaturalem possibilem esse, immo et a nobis cognoscibilem. Nunc autem, quaestio omnium praecipua in considerationem venit, utrum scilicet revera existat aliqua religio divi - nltus revelata; quod si probaretur, omnes homines deberent illam non tantum inquirere, verum etiam amplecti. 122. Aliqua praenotanda.-Si nunc, in hoc scilicet momento histo– rico, ad historiam religiosam humanitatis aculas vertas, in inextricabil:!. quodam labyrintho nos esse immersos omni jure dicere deberes, nam lnnumerae, et saepe diversissimae, immo et contradictoriae inveniuntur religiones quae originem divinam sibi vindicant; cum igitur Deus unus sit et non multiplex, simulque una tantum veritas, :í.acile eruitur unam tantum religionem posse esse divinitus revelatam. Hinc in ejusmodi rei investigatione ad applicationem criteriorum, de quibus supra, recurrendum est (cf. n. 79). Porro, orones religiones, praeter bíblicas, si mahumedanam seu Is– maeliticam excipias, sola applicatione criteriorum negativorum a cer– tamine excluduntur, eo quod omnes polytheismum profiteantur; mahu– medana vero, etsi monotheistica, omni jure etiam excludi debet, quia. multa dogmata, eaque fundamentalia, falsa docet, fatalismum videlicet, occisionem infidelium in bello, polygamiam, paradisum voluptuosum, etc. Religiones biblicae, judaica scilicet et christiana, nemine discrepan– te, monotheismum profitentur; praeterea, doctrinam nobis exhibent pulcherrimam et fecundissimam, cujus ope tum mentes tum mores hominum in melius transformatae sunt; quapropter de ipsis speciatim agendum nobis erit. Tamen, Judaica religio, vel melius populus judaicus, etsi admittat revelationem mosaicam, quae nihil aliud dici debet nisi praeparatio religionis christianae, tamen negat revelationem Christi, quapropter ne– cessario complemento caret, revelatione scilicet neotestamentaria.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz