BCCCAP00000000000000000000546

102 DE COGNOSCIBILITATE VATICJNIORUM, th. 8. 0 , n. 118-120 Ceterum veritas theologica probatione speciali non indiget, eo quod tota contineatur in veritate philosophica. Ergo vaticiniorum quadruplex veritas certe cognosci potest. 119. Scholion: De comparatione inter miraculum et vaticinium ra– tione efficaciae probativae.-Juxta Concilium Vaticanum, tum miracu– la tum vaticinia sunt criteria primaria, et quidem <<aetatum omnium atque hominum, etiam hujus temporis, intelligentiae, maxime accom– modata» .CD 2145); attamen quaeri potest quodnam sit efficacius in or– dine ad probationem, ratione subjectorum. Et dicimus, quod si agatur de rudibus, sine ullo dubio dicendum est miraculum prae vaticinio primum locum habere, nam miraculum di– recte et immediate sensus externos afficit; in vaticiniis, e contra, com– plicabiliora inveniuntur elementa. Si vero vaticinia in seipsis considerentur, dicendum est quod vati– cinia sint miraculis efficaciora, eo quod maniftstatio eventuum futuro– rum liberorum capacitatem totius naturae creatae aperte excludat, quod saepe non tam facile in miraculis perspicitur. Difficultas tamen procedere posset ex duplici ratione, nempe ex eo quod vaticinium stricte dictum probandum sit, et ex eo quod ejus adimpletio verificari debeat. 120. Obiectinnes.-Objectio 1. 0 : Etiam etlmici gloriantur de oraculis sive vatici– niis. Ergo vaticinia non probant veritatem religionis catholicae. Re:,poncleo: Gloriantur, concedo; dantur vaticinia authentica, cum illis scilicet conditionibus quae supra exposuimus ut vere vaticinia dici debeant, nego. Et revera, saepe deest haec conditio: quod agatur de eventu futuro, ve! haec alía: quod agatur de praedictione certa et determinata; ambiguitas in judiciis ferendis esse solet manifesta ; hinc. cum praedictio diverso sensu sumi possit, post factum determinato eventui applicatur... Praeterea, in his vaticiniis saepe dantur multa quae cum sanctitate Dei componi non possunt; nec causae naturales onmino excluduntur, maxime vero si supponatur interventio diabo!ica possibilis. Objcctio 2.ª: Sed nostris temporibus aliqui homines dantur qui «vzszonem secun– dam» possidere videntur, vi cujus res vere distantes miro modo introspiciunt: ínter ipsos adnumerandi sunt nonnulli catholici practici, immo et ipsi sacerdotes et reli– giosi. Jamvero isti ne quidem umquam cogitarunt se virtute divina prophetasse. Ergo etiam vaticinia naturaliter explicari possunt. Ieespondeo: al Saepe narrantur facta quae numquam sunt verificata, quae ta– men ita imaginatione populari magnificata fuerunt ut inter inventiones humanas penitus sint reponenda. b) Non raro fraudulenter ipsa facta proponuntur. e) Non tamen negamus aliquando dari posse homines qui, in statu psychico anor– mali, res praeteritas et praesentes, immo et futuras-dummodo intentione sint prae– sentes-, revera cognoscant; in his casibus, Deo id permittente, non excluditur inter– ventio diabolica, vi cujus etiam praedictiones complicatissimae locum habere possunt. d) Sed futura libera, ea scilicet quae a voluntate Dei et hominis pendent, ne quidem a spiritu maligno certe et determínate praedici umquam possunt. Ceterum, cum vaticinia sint vera miracula ordinis intellectualis, difficultates quae ex verificatione triplicis veritatis oriantur, iisdem principiis solventur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz