BCCCAP00000000000000000000546
JOO DE COGNOSCIBILITATE VATICINIORUM, th. 8.ª, n. 115-117 perfectam et adaequatam, eorum quae annuntiat, et b) quod propheta infallibiliter certus sit tum facti locutionis divinae tum conformitatis rei ab ipso annuntiatae cum his quae ipse a Deo acceperit. e) Homines, hanc nof;itiam semel a Deo acceptam, possunt aliis ho– minibus communicare, nam possunt mediantibus signis ipsam aliis tra– dere, maxime si, uti jure supponendum est, praesto sint eis auxilia spe– cialia divina. Pars 2.": Eorum veritas historica certo cognosci potest. 116. Probatur.-Ad hoc enim ut veritas historica vaticinii certo cognosci possit, sufficit ut certo constet: a) eventum futurum bene de– terrninatum praenuntiatum fuisse, et b) eventum revera accidisse. Atqui haec duo cognosci possunt eadem facilitate et certitudine ac alia facta historica cognoscuntur. Ergo veritas historica vaticinii certo cognosci potest. Pars 3.ª: Veritas philosophica vaticinii certo cognosci potest. 117. Probatur.-Ut veritas philosophica vaticinii certo cognosci pos– sit, requiritur et sufficit ut probetur hic et nunc definitionem vaticinii verificari. Nunc autem, l.º) si agatllr de vaticinio absoluto, seu primi ordinis, sufficit demonstrare: a) quod agatur de decretis liberis ipsius Dei, et b) quod agatur de eventibus futuris a libera determinatione humana pendentibus. Jamvero inte1lectus humanus neutrum cognoscere valet. Si vrimmn, evidens est quod intellectus humanus non possit decreta libera divina introspicere. Si secu~idurn, ::,videns quoque est intellectum humanum non possP praedictos eventus liberas futuros cognoscere, nam illos cognoscere deberet aut in seipsis, aut in alio; sed non in seipsis, quia adhuc non sunt nec existunt; sed neque in alío, quia hoc aliud esset vel essentia divina vel voluntas humana. Sed non in essentia divina, quia nulla creatura potest essentiam di– vinam introspicere ut inde decreta aeterna perscrutetur. Sed neque in voluntate humana, quia, etsi voluntas humana sit fi– nita et limitata, tamen, quoad ejus actus liberas futuros, impenetrabilis adhuc exstat; de natura enim libertatis est ejus indifferentia respectu habito ad actus oppositos. Et hoc maxime verificaretur si ageretur de aliquo eventu complica– tissimo, si in eo occurrerent multae causae liberae, longissimo spatio distantes. Manifestum esset in his circumstantiis vaticinium attribui non pos– se nec praevisionibus humanis, nec casui fortuito, nec tandem fraudibus cliabolicis. Ergo veritas philosopbica, in hujusmodi vaticiniis, certo probari potest.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz