BCCCAP00000000000000000000546
DE POSSIBILITATE VATICINIORUM, th. 8.", n. 113-115 99 2. Jusjurandum antimodernisticum: «Externa revelationis argumenta, hoc est, jacta divina, imprimisque miracula et prophetias admitto et agnosco tamquam signa certissi– ma divinitus ortae christianae religionis, eademque teneo aetatum omnium atque hominum, etiam hujus temporis, intelligentiae, ma– xime esse accommodata» (D 2145). 3. Magisterium ordinarium. 4. Evangelia, ubi saepe tamquam argumenta afferuntur vaticinia (cf. th. 11). 114. Adversarii.-Indirecte nostram thesim impugnant: a) Fatalistae, quia--juxta ipsos-Deus non cognosceret futura con– tingentia. b) Rationalistae, quia, cum supernaturale non detur, effata pro– phetica naturaliter r,xplicari debeant; sic, juxta RENAN, vaticinia sunt fallaciae; juxta SPINOZA, ardentis imaginationis inventa. c) Protestantes Liberales et Modernistae, juxta quos, vaticinia na– turaliter explicari debent; sic, juxta SABATIER, vaticinium nihil aliud est nisi febrilis exaltatio sic dicti prophetae. d) Theosophi, qui dicunt prophetiam esse quamdam participatio~ nem naturalem scientiae, ab ente superiori acceptam. Pars. l.": Vaticinia fieri possunt. 115. Probatur: Vaticinia sunt possibilia si: a) Deus futura libera ab aeterno cognoscat; si b) eorum notitiam possit hominibus communi– care, et c) si homines, hanc notitiam semel acceptam, possint aliis com– municare. Atqui haec omnia sunt possibilia. Ergo. Prob. minar.: a) Deus futura libera ab aeterno cognoscit, nam si Deus futura libera non cognosceret, et quidem ab aeterno, ejus scientia esset imperfecta atque a rebus creatis omnino dependens; admittendus esset in Deo transitus de potentia in actum. Jamvero scientia Dei, uti in sana Philosophia docetur, non est effectus, sed causa rerum; est etiam aeterna, et a rebus omnibus independens. Si autem a me quaeras quomodo id verificetur, dicam tibi id non fa– cile a nobis explicari posse, quandoquidem penitus ignoremus conciliar~ scientiam Dei et libertatem humanam. b) Deus potest eorum notitiarn horninibus cornrnunicare, nam veri– tates quae «per lumen propheticum» Deus hominibus communicaret, ejusdem sunt naturae ac aliae veritates; hinc valent in praesenti ea omnia quae diximus supra circa possibilitatem revelationis in genere. Prae oculis tamen habendum est quod in revelatione prophetica haec sint essentialia: a) quod propheta cognitionem habeat certam, etsi non
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz