BCCCAP00000000000000000000546
98 DE POSSIBILITATE VATICINIORUM, th. 8.ª, n. 112-113 Certa. Hac voce excluditur conjectura, sive praedictio plus minusve probabilis, futuri eventus, ac praesertim temeritas in praedictione fu– turi. Effectus igitur, ut certus, seu indubius, proponi debet (9). Determinata; excluduntur enim verba ambigua et aequivoca. Att3.– men, forma propositionis non distincta et obscuritas conciliantur cum prophetia, quae cum maxima certitudine et determinatione proposita fuerit. Hujusmodi prophetiarum exempla habes in Apocalypsi, ubi tum claritas tum accurata futurorum explicatio omnino desiderantur. Tamen, res futura ita declarari debet in prophetia, ut, cum evenerit id quod praedictum est, omnino certi simus hunc eventum, et non alium, praenuntiatum fuisse. Ceterum, hic agendi modus bene conciliatur cum divina paedagogia prophetice nos docendi; Deus enim non quaerit satisfactionem vanae scientiae, sed promotionem finis religiosi; et hoc optime obtinetur per humilem animi subjectionem et intellectus obsequium. Futuri eventus.-Requiritur omnino eventus futurus, non vero prae– sens, nec praeteritus. Qui ex causis naturalibus praesciri non potest.-Agitur proinde de aliquo eventu futuro qui capacitatem totius naturae creatae prorsus ex– cedat; aliis verbis, objectum proprium vaticinii a solo Deo praesciri po– test (vaticinium absolutum). Dari tamen potest vaticinium relativum, seu secundi ordinis, quod ita definiri posset ex ejus objecto: est illud quod ex causis naturalibus HIC ET NUNC praesciri non potest. Objectum vaticinii absoluti sunt ea omnia quae pertinent ad futura libera Dei vel hominis, nam haec futura in nulla causa naturali prae– existunt; libertas tnim, uti scitur, implicat in suo conceptu «indeter– minationem», seu «non determinationem». Objectum vero vaticinii relativi sunt ea omnia quae HIC et NUNC a nemine, ne quidem a spiritibus bonis vel malis cum certitudine scitu sunt possibilia; e. g. fames in tali regione post triginta vel quadraginta saecula. Origo denique hujus generis vaticiniorum ex iisdem criteriis deter– minabitur ac supra (n. 92). 113. Nota theologica.-De fide divina et catholica implicite definita, Fontes: l. Concilium Vaticanum: <<Voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa jungi reve– lationis suae argumenta, jacta scilicet divina atque imprimis mi– racula et prophetias, quae... divinae revelationis signa sunt certis– sima et omnium intelligentiae accommodata» (D 1790). (9) In carminibus sibyllinis et oraculis delphicis Apollonis ambiguitas erat nota characteristica. Exempla classica adhibuit Cícero : «Aio, te, Aeacide, roma– nos vincere posse)) (De divinatione, lib. 2, c. 54). Quaeritur : c¡uis vincet, Romani an Aeacides, seu Pyrrhus?
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz