BCCCAP00000000000000000000546

DE POSSIBILITATE VATICINlORUM, th. 8.ª, n. 111-112 97 Sensu tamen minus lato, Sacra Scriptura, hac voce, etiarn designatJ tum cognitionem turn rnanifestationem rerum occultarum, sive haec sin1l praesentes (distantes tamen), sive praeteritae, sive futurae. Objectum rnanifestationis potest esse rnultiplex: a) Aliquid psychologice occulturn, e. g. cogitationes horninurn (xapota– 'flÚlcrt:;). b) Aliquid topologice occulturn (xptr.,opmm:;). e) Aliquid denique chronologice occulturn, sive quoad tempus (p.av – rda: vaticiniurn). Vaticinium agit de manifestatione eventuurn futurorum; si eventus sint simpliciter futuri et liberi, datur vaticinium in sensu stricto. 112. Sensus strictissimus.-Vaticinium, seu prophetia, sensu strictis– simo, ita definiri potest: «Est cognitio et praedictio certa et determinata futuri eventus, qui ex causis naturalibus praesciri non potest». Explicatio: Cognitio, narn juxta Sturn. Thomarn «prophetia primo et principaliter in cognitione consistit, secundario autem in locutione» (3). Cognitio igitur requiritur ab ipsa natura vaticinii, in quantum scilicet horno agere debeat tamquam instrurnentum locutionis divinae. Jamvero instrumenta a Deo ahibentur secundum proprium eorum essendi mo– dum; in nostro casu instrumentum est rationale; ac proinde si homi– nis locutio adhiberetur sine ulla, ex parte ipsius, intelligentia, aliquo modo ejus natura violentaretur, et horno tamquarn amens vel sornnians sese gerere deberet. Ita Stus. Thomas cum constanti traditione (4). Cognitio haec, juxta ipsum Sturn. Doctorem, duo importat: a) ac– ceptionem, seu repraesentationem, et b) judicium de rebus repraesen– tatis (5). Primum fit per species, vel «per visionem sensualem, imaginativam, intellectivam»; secundum vero, per «quoddam lumen intellectuale, exce– den s lumen rationis» (6). Ex dictis rite colliges cognitionem propheticarn non dari sine reve– latione. Propheta enim, hoc lumine praehabito, certo scit tum significa– tionern rei repraesentatae tum ejus originem. Non requiritur tamen perfecta cognitio, nam: <<Mens prophetae est instrumentum deficiens; etiam veri prophetae non omnia cognoscunt quae in eorum visis, aut verbis aut etiam factis, Spiritus Sanctus intendit» (7). «Cum ergo aliquis cognoscit se moveri a Spiritu Sancto ad aliquid aestimandum vel significandum verbo vel facto, hoc proprie ad prophe·– tiam pertinet; cum autem movetur, sed non cognoscit, non est perfecta prophetia, sed quidam instinctus propheticus» (8), ut locum habuit in Caipha affirmante oportere ut unus moreretur pro populo (Jo 11, 51). (3) II-II, q 171, a. l. (4) Cfr. BENEDICTUS XIV, De serv. Dei beatif., 3, c. 45, n. 4. (5) S. THO!\I., II-II, Q. 173 a. 2. (6) !bid., q. 173, a 2. (7) !bid., a. 4. (8) !bid. THEOL. FUNDAMENT.-9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz